# Disputatio de coelo 124

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/124

Illae species innatę sunt figmentum & explicatio, quae adiungitur quod nihil aliud sunt quam essentia, prout virtute continet res. Tractetur cum Pla tone, quia si mundus intelligibilis Platoni debuit continere species mundi, habuit ideas distinctas ab essentia. Quaero autem ego, cur nostri sensus sentiunt per receptas; illi per innatas? Sunt quippe sensus eiusdem rationis quamuis dicantur aequiuoce ab vno; hoc ergo dicere, vt videtur, est pro libito pronuntiare, non ratione philosophari. Praeterea, hae species innatę non sunt in Peripato, & si interrogem, quorum sunt hę species omniumne? melius est quaedam non videre; aliquorum tantum? cur horum, non aliorum? Omnino hic illud cognoscitur, quod Aristoteles dicebat de Pythagoreis 2. de Coelo textu 72. Non ad apparentia rationes, & causas quaerentes; sed ad quasdam opiniones, & rationes suas apparentia attrahentes, & tentantes adornare. Modus ille postea, quo ponitur in coelo intelligentia, vt sit mouens effectiue, cum anima sensitiua solum informet, quomodo explicari potest? Quod si in 3. de Anima concluditur, nullum corpus animatum non stabile ha bet animam sine sensu, audiendum hoc est, quod coelum est corpus stabile: simul enim stat, & mouetur sphaera, 8. Physicorum textu 76. dicitur autem ibi corpus non stabile, quod mutatur de loco ad locum. Auicennas paulo magis philosophice, qui adiungit imaginationem pro cognoscendis particularibus reuolutionibus, cum tamen Albertus putet eum di cere non imaginationem, quae sit facultas sensitiua, sed vocare imaginationem applicationem intellectus ad particularia. Sed etiam Auicennas suam Metaphysicam direxit ad vsum legum. De qua re alibi a nobis disseretur; non sunt autem cognoscendae reuolutiones particulares, vt infra dicetur. Simpli cius adiungens coelo sensus Platonicus fuit, & sensus a Platonicis aliquando etiam plantis tribuuntur; qui sunt quid Platonicum, idest mysticum. De qua re nunc non est occasio dispu tandi, vt nec docebat Philosophus 1. Topicorum cap. 8. omnia sunt minutim perpendenda. Sit ergo haec conclusio. Coelum est animatum anima rationali. Sit eius confirmatio ex Aristotele 2. de Coelo textu 61. Tanquam participantibus actione & vita, ποάξις Graece, tribuitur soli animae rationali. Ita Simplicius ex Philosopho 2. Physicorum super textu 58.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
