Latin
129
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 129
Unproofread scanNot analysed yet
In primo cognitio boni est speculatiua; non enim per illam exit a se, in ver bo est practica, quia verbum intelligit se bonum bonitate a primo participata. Et sic boni intellectio fit practica in mente opifice bonum supra se intelligente, vt contingit apud nos Similitudo, &in anima coeli. Est autem intellectio animae coelestis simul exi dissimilitudo stens practica, &speculatiua, differens a nostra, quae similiter inter animae cęlestis, &hu est practica, &speculatiua, quia nostra intellectio est continmanae intelle gens, &accidentalis; intellectio illius animae est necessaria, &ctionem. essentialis. Et fit hoc pacto nexus rerum pulcherrimus ab intellectu actiuo, &speculatiuo actione, &speculatione contin genti ad intellectum actiuum, &speculatiuum actione, &spe culatione necessaria, &essentiali ratione diuersitatis obiectorum, hincque ad intellectum pure speculatiuum, quales sunt intelligentiae. Neque enim id potest conuenire praeterquam intellectui pure separato. Sed hic quaeritur, quomodo potentia materialis, &indiuidualis possit recipere vniuersale per es sentiam, &intelligibile penitus abstractum. Dubitabat circa hoc Auerroes in digressione quintae commentationis 3. de Anima. Et ex hoc volebat arguere, intellectum nostrum non pos se esse formam indiuidualem, qua esset receptiuus vniuersaSolutiolium. Sed oportet aduertere, quod potentia intellectiua non Potentia intel est organica, &ideo non est indiuidua, &materialis, nisi in sua lectiua quo in radice ratione scilicet animae, a qua fluit; de se vero est omnidiuidua, &ma terialis; quopotens, &indefinita, prorsus incorporea, &indiuisibilis. Quomodo non. circa nihil vetat eam recipere intelligentiam, quae alioquin est ens vnum numero, quamuis vnitati numerali coniungat vnitatem specificam simpliciter, &essentialiter. Statutum modo est, intellectum illius animae esse practicum, &speculatiuum; &statutum est, hoc esse ratione obiecti, quia intelligit intelligentiam. Quaeritur itaque quomodo illam intelligat. Duo Proponitur di sputatio haben sunt modi intelligendi triti in Peripato, alter est per speciem; da. alter per essentiam. Neuter istorum videtur huic animę posse accommodari. Non quidem ei conuenit intellectio per essenArgumentatio contra intelle tiam, quia est forma materialis; non etiam per speciem, quia ctionem coele intelligentia non potest producere speciem. Quare hic videstis animae. tur fingendum, si velimus respondere. Neque enim videtur, quomodo possit seruari regula proposita, vt philosophemur de hac anima ex similitudine eorum quę in nobis.