Latin
131
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 131
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde etiam pla num euadit id, quod dubitant, cur scilicet non vtatur phanCur anima eę li non vtatur tasmate. Noster quidem intellectus vtitur phantasmate, quia phantasmate. est adstrictus phantasiae, est circa singularia, est in quidditatibus, quae habent fundamentum in sensibilibus. Remoue has circumstantias, remoues phantasmata, &phantasmatis indigentiam. Et sic plane semper ex similitudine ad nostrum intellectum philosophamur. Ascendit autem intelligendo anima cuiuslibet orbis vsque ad primam intelligentiam, prout recipiendo illam, quam intelligit, recipit omnes superiores in Dubitatio. illa inclusas, vt dicitur in tractatu de intelligentijs. Dubitabit denuo aliquis. Aristot. 3. de Anima textu 36. dubitat, vtrum intellectus existens in magnitudine possit intelligere separatum a magnitudine; &videtur esse resolutio, quod non potest; saltem plene, quia postea dicitur in Metaphysicis, quod ad ta lia separata se habet intellectus noster, vt oculus noctuę ad lu men solis. Hoc igitur facit dubitationem circa hanc animam, quae ponitur intelligere intelligentiam, prout est; cum tamen ipsa sit in magnitudine nihil minus, quam nostra. AduertenResolutio. dum est, quod illa non separatio a magnitudine, quae ponitur ibi in nostra anima, non est solum quia anima, cuius noster intellectus est potentia informet materiam, nostrum scilicet cor pus; sed vlterius quia facultas ipsa non intelligit sine phantas mate, &ideo nec ratione intellectionis est sine magnitudine. Cum igitur hoc non sit in anima coeli, dubitatio per se resolui tur. Rem autem sic esse intelligendam, compertum redditur, Confirmatur resolutio. quia nulla imperfectio contingit animae ex subiecto, in quo sit. Cum enim ratione essentiae sit forma in magnitudine, hoc esse in magnitudine illi conducit; non autem obest, quia forma de sua natura requirens subiectum, perficitur subiecto; impedit intellectionem abstractorum materialitas, quae est in anima ratione operationis, qualiter se habet non intelligere sine phantasmate, quia per talem mistionem corpoream determinantur potentiae, &redduntur imperfectae, quod satis clare significatur ex nostra intellectione. Cum enim intellectus nosterdeterminetur phantasmate, nihil potest intelligere, nisi quod reluceat in phantasmate, &amisso phantasmate amittit intellectionem.