# Disputatio de coelo 133

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/133

Sed quaeras si intelligere causam ordi nis, secum affert intelligere ordinem, intelligentia prima est causa ordinis, cur non ipsa intelligit ordinem? Iam dictum est, quod intelligere intellectione speculatiua causam ordinis, non facit intelligentiam ordinis, qui sua natura est agibilis, qualis est ordo in mundo, quare illa intelligentia etiam suam intelli gens causalitatem, non tamen intelligit ordinem hunc eo mo do, quo illum statuimus ab anima intelligi. Intelligit haec se mouere, quantum id potest afferre obiectum cognitum vt bo num, ac proinde desiderabile. Cognoscit enim se appetere, & appetitio requirit motum per consecutionem appetibilis. Quare sic intelligit se mouere, nec oportet illam intelligere particulares reuolutiones, quia non extant particulares reuolutio nes, nisi ex nostra consideratione, semper enim est vna, & eadem reuolutio continuata, & sic non aliter renouata, & nunquam interrupta. Intelligitque se mouere circulo, prout intelligit se per intelligentiam perfici, sic vt per illam adimpleatur omnis sua potestas plene & perfecte, & omnis imperfectio remoueatur. Intelligit igitur propter hoc, se circulo mouere, eo scilicet motu, in quo tota est naturae perfectio. Siquidem is est motus cum quiete adiuncta, quem requirit natura lis perfectio, quia natura est principium motus, & quietis: Nec alteri motui simul hoc contingit, praeterquam circulari. Intelligit se esse formam in materia in eadem intelligentia, cui ipsa se intelligit esse potentiam, atque ideo se intelligit esse formam corporis circularis, quod est coelum, atque in intel lectione, quam habet aliarum intelligentiarum ascendendo, prout ized by Googl Dig prout eam habet. Intelligit alios coelos intellectione practica, prout scilicet sunt entia mobilia ad vniuersi ordinem disponendum.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
