Latin
134
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 134
Unproofread scanNot analysed yet
Quare in obiecto, a quo dependet coelum, &natura in obiecto coordinato alijs similibus fit mirabilis nexus cognitionis in hac anima superiorum, &inferiorum. Quaerat ve ro aliquis, cur non fit hic nexus intellectionis in cognitione intelligentiarum? Responsio est prompta, quia fit hic nexus ratione cognitionis practicae; cognitio autem intelligentiarum est speculatiua. Caeterum de hac cognitione practica sic aliquis dubitabit. Dictum est, quod de illis philosophamur ex his, quae in nobis apparent; in nobis experimur, quod consultamus, deliberamus, eligimus vnum prae alio, omnino discurrimus, ergo oportet illam animam esse cum discursu, &cum electione, &deliberatione, qualia nec si velis somniare habebis quomodo illi accommodes? Aristoteles in talibus contentus fuit sermone vniuersali, nos ex eius dictis rationabilia debemus accipere. Dicimus igitur, quod cognitio obiecti contingentis facit hoc in nobis. Etenim gratia exempli, amat aliquis Clhorim, quia varia sunt media ad eam consequendam, opus est consultatione, pecuniane ad id valeat, an obsequium, an virtus. Si sit generosa, obsequio, &virtute vtendum, si plebeia, pecunia. Quare in obiecti conditione, quae multiplex esse po test, habetur cognitio mediorum pro eo consequendo, quoniamque plura sunt media ad consequendum, ideo opus est consultatione. In anima vero coeli vnicum medium consequendae intelligentiae; vnicam enim praesefert obiectum suae consecutionis conditionem. Quare nullus ibi requiritur discursus, nulla consultatio est necessaria. Medium enim istud est in solo motu positum, quo vniuesum regitur. De appetitione nunc dicendum, ac consequenter de motione. Appetitiones continuantur, vt intellectiones, &sic dicuntur renouari. Sunt quidem indiuisibiles intellectiones huius animae, vt linea, non vt punctum. Talis enim est intellectio intelligentię, quę simpliciter est tota simul, vt habetur ex Philosopho 3. de Anima textu 22. Quaerimus autem, quomodo consequatur id, quod appetit? Repetenda est doctrina Alexandri 1. Quaestionum naturalium cap. 25.