Latin
136
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 136
Unproofread scanNot analysed yet
Non potest etiam mouere alio motu, quia hic est primus motuum, vt patuit 8. Physicorum. Et non est quaerenda in philo sophia Aristotelis coeli prouidentia super mundum sublunarem praeterquam ista, quae est per motum. Quaeritur modo, cur non sufficiat vna intelligentia: plura enim possunt habere vnum appetibile? SimpliciusI. de Coelo commento 88. hanc ponit tanquam dubitationem Alexandri. Si primum mouens mouet vt amatum, cur vnum existens non potest plura circulo mobilia corpora mouere, nihil enim prohibet plura appete re idem? leiune soluit ex Alexandro, quod scilicet propositum habet rationabilitatem, non necessitatem. Auerroes etiam in Epitomate Metaphysico tractatu 4. ex Alexandro, habet mo torem omnium orbium esse vnum. Nos autem dicimus, appe tibilia debere esse proportionata. Quocirca, sicut quo ad intellectionem, non possunt omnes animę immediate, &aequali ter primam intelligentiam intelligere; ita nec poterunt appetere. Quare opus est haberi vnicuique animae proportionatum appetibile, quod immediate appetat. Deinde, sicut est de mo tu, ita de intelligentijs: Motus omnes sub primo sunt ordinati, &à primo dependent, quare oportet etiam esse fines dependentes, si debent esse motus dependentes, &tot fines dependentes, quot sunt motus dependentes, vt proportionentur omnia; alioquin nihil non confusum. Pro dicto Auerrois est obseruandum, id dici ab Alexandro, quatenus oportet omnes orbes sub primo moueri vno motu diurno, qui est ab vno tantum motore. Fuerunt, qui dixerint intelligentiam esse vnam tantum, quę moueat effectiue omnes coelos. Esse enim coelum, vt magnum animal, ex dicto Auerrois. Quare, sicut vna est anima in animali, quę varijs membris applicata varijs motibus mouet, sic in coelo putant posse esse. Vtque seruent dictum Philosophi tot esse intelligentias, quot sunt motus, aiunt. alunt. Si sumamus intelligentiam vt ens de se subsistens, vnica est; si sumamus intelligentiam pro virtutibus motiuis apImpugnatis plicatis, sunt tot, quot motus. Sed quomodo declarabunt hanc applicationem virtutis?