# Disputatio de coelo 137

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/137

Anima quidem applicat se varijs virtutibus, varijs membris, quia informat corpus, extendi tur per illud, ab illo dependet; intelligentia autem quomodo? Quo etiam pacto declarabunt, cur inferiores orbes moueantur contra motum octauae sphaerę? Praeterea, quomodo rationem velocioris, & tardioris assignabunt, nisi ex materia? quae quidem vix tantae diuersitatis causa esse poterit, cum differat solum magis, & minus sincero? Et sic diuersitas forma erit per materiam, cuius oppositum habetur 2. Physicorum. Sed ista alibi. Quaerimus hic, quomodo anima intellectiua extenditur per materiam, si intellectus non est mixtus corpori? Respondendum, quod essentia materialis extenditur per materiam, & talis est illa essentia. Id vero quod dicit Philosophus, intellectum non esse mixtum corpori, intelligitur de potentia: essentia enim animae intellectiuę in mortalibus dicitur ab Aristotele esse in vegetatiuo, & sensitiuo, vt se habet in figuris. Quare quantum ad informationem, & habitudinem in ipso corpore, est eiusdem conditionis cum illis. Potentia intelle ctiua quia est sine organo, extollitur supra materiam, & simiQuaesitum. liter in coelo est dicendum. Quaerunt vtrum haec anima moueatur per accidens? De hoc etiam dictum est supra; quod sci Responsio. licet illa mouentur per accidens, quorum corpora mutant locum, quod non facit corpus circulare, quare anima stat in seipsa. In eo autem textu 8. Physicorum Simplicius commento 59. tradit, Alexandrum dicere, animas orbium, qui circum feruntur, circumduci per accidens, verum non a seipsis; sed a mouente corpora ipsarum, quia in his sunt. Quod intelligitur, quatenus rapiuntur a primo mobili, vt sequens sese expli cat, & hoc moueri per accidens ab alio ex eo textu potest esse in incorruptibilibus. Quaeras autem, cur moueri per accidens a seipso non est nisi in corruptibilibus? Responsio allata est, quia, quae sic mouentur per accidens mutantia locum, versan tur in potentia contradictionis. Dicebat Simplicius super illo textu, secundum accidens non posse esse aeternum, quia est de fectus eius, quod est per se. Et quando ibi in textu dicit Philo sophus: Non est idem moueri secundum accidens à se ipso, & ab altero. ait, ipsum Philosophum nolle ei, quod est ab altero, subintelligendum esse per accidens. Argumentum de vi finita, quae dicitur non posse mouere tempore infinito, solutum est a Simplicio in 8. Physicorum. Solutio sic explicanda. Sol illustrat aerem tempore infinito secundum Aristotelem, tamen Sol est virtus materialis; sed id facit renouatis actionibus, vt etiam de anima est constitutum.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
