Latin
Cap. III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 14
Unproofread scanNot analysed yet
Constitutio Mundi apud Platonem est mutatio ordinata. Consideratur secundum argumentum. Elementa in coelo remanent elementa, secundum Platonem. Prima ratio contra Platonis positionem. mundum sit motus, si mundus per motum fiat, si sit motus in mundo facto, semper est motus eiusdem modi, &eiusdem conditionis. Quare, si de motu coeli simpliciter enunciatur, quod est primus, nulla relinquitur via dicendi, quod sit primus in vno respectu, non sit primus in alio. Neque dici potest Aristotelem, cum id pronunciat, facere comparationem inter motus existentes in Mundo facto: nam illud primum, quod adscribitur 8. Physicorum motui circulari, ei adscribitur, non quatenus sit in Mundo facto; sed quatenus est motus simpliciter talis suapte natura regularis, aliorum mensura sine principio, medio, &fine. Quapropter firma est Auerrois ratio, &vana fuga, si quis ad huiuscemodi instantiam se recipiat. Operaepretium est etiam adiungere, quod motus, per quem fieret Mundus, si fieret, non esset motus inordinatus. Est enim ad certum finem. Neque Platoni mutatio, qua mens opifex ex ente inordinato mundum constituit, est mutatio inordina ta. Alterum ex Platonis placito similiter deductum, sic remo uetur. Platonis quidem sententia, qua statuit coelum ex elementis esse commistum, est inter Platonicos controuersa, quare &per seipsam, &ratione controuersiae alibi erit fusius consideranda; nunc dicendum, quantum attinet ad praesentem sermonem, vt scilicet remoueamus Platonicam positionem de coeli compositione ex quatuor elementis. Summitates illae elementorum, ex quibus mixtis constituitur coelum, quae faciunt illius diuinitatem, non egrediuntur elementorum conditionem, &naturam; quinimo summus ignis est magis ignis, &sic de alijs. Quod clare ponit Plato, qui tribuit coelo primam, &maximam visibilitatem, quia igne lucidum euadit. Cum autem oporteat, vt eadem ratione eidem tribuat maximam tangibilitatem, infero ego. Ex terra est tangibilitas, vt ait Plato; in coelo est terra alijs elementis commista, nec po test exactior mixtio, quam sit illa, excogitari, oportet itaque coe lum in ratione mistionis terrenę exactissimam proportionem temperamenti sortitum fuisse. Corpus secundum terrenam medietatem exactissime temperatum tactu est praeditum, quo circa coelo sensus tactus debet adiungi. Cur ergo ignis proximi caliditatem non sentiet? quin videtur exactissime sentienda. Quomodo autem non erit in continuo labore assidue perturbatum excedenti caliditate?