# Disputatio de coelo 14-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/14-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/14-2

Fie ri autem de cometa, quando stella comam accipit, vt fit de astrorum corona, clarius ponit, cum ait: Quando autem sub aliquo astrorum, aut non errantium, aut errantium a motu constiterit talis exhalatio, tunc cometa fit horum aliquod. Non enim apud ipsa Astra coma fit. Sed quemadmodum areae circa Solem, & Lunam apparent aßequentes, etiam si tranferantur Astra, cum sic fuerit condensatus aer, vt paßio haec fiat sub Solis itinere; sic & coma Astris, veluti area est. Quibus constitutis sic licet deducere. Lac est coma astrorum, ergo est ad similitudinem coronae. Corona fit renouatione eadem, ergo etiam lac fit renoua tione idem. Adeo vt ex Aristotelis sententia lac tribus constet. Incensione halitus rari, & tenuis, vnde est incensio talis, qualis est illa, quae fit ventilatione, quippe quae cessante flabello extinguitur. Quocirca fit incensio semper eadem, quia ea coeli pars semper sub se ventilat eodem modo, & semper praesto est sub eo coeli itinere eadem species materiae. Renouatione incensionis in materia semper supposita circulo illi stellarum. Tandem luminis fractione in illa materia rara accensa, vnde oritur candor ille apparens. Totque constat Ari stotelis opinio, quam maxime declarabunt obiectorum resolutiones. Visus autem est Philosophus, tot non dicere, quia, cum definit circulum Lacteum, ait, eum esse comam, & alia non addit. Ceterum in coma, quę ponitur in definitione, alia omnia a nobis explicata includuntur. Declarauerat enim Philosophus, quomodo se res habeat de coma astrorum. Quare solius comae appellatione alia comprehendit, quae vult a nobis suppleri. Hic vero est mos Philosophi in colligendis definitionibus; eas enim saepe relinquit supplendas ex declaratis etiam ex toto. Posito enim modo earum colligendarum, aliquando dicit, se illas posuisse. Ita primo Physicorum dicebat, se dixisse, quid sit subiectum, cum solum dixisset, subiectam naturam esse scibilem secundum analogiam. Et in 3. Physicorum dicebat, se dixisse, quid sit motus, & vniuersaliter, & secundum speciem; cum tamen non definiuisset species motus. Subiungebat autem rationem, quae erat, quia esset facile ex dictis singulas difinire. Ne adducam plerosque in alijs libris locos idem ostendentes. Definitionem igitur Lactei circuli, sic in Aristotele adinuentam, atque explicatam, ita recolligamus.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
