# Disputatio de coelo 147

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/147

Si disputant saepe Graeci, vtrum circulatio sit latio. Res ipsa sic potest resolui. Quinto Physicorum textu 18. dicebat Aristoteles motum secundum locum, & secundum proprium, & secundum commune esse innominatum, commune autem nomen ipse imponebat, lationem; & subiungebat, proprie dici eam ferri, quae in seipsis locum mutantibus non habent, vt possint stare, haec vero sunt grauia, & leuia. Quare cum locum non mutet circulatio, videtur minime latio. Verumtamen Philosophus eam aeque comprehendit in motu locali, quia recipit definitionem motus, quae est, quod sit actus entis in potentia; non tamen vnquam negabit hanc differre a motu, qui dicitur a Platone transitus, quinimo id late confirmat in 8. Physicorum, ostendens quibus conditionibus differat motus circula ris a recto, propter quas nullo modo potest recto conuenire aeternitas cum vnitate, quae nullo modo non potest non conuenire circulari. Ipsam etiam circulationem, quam Plato dicit fontem omnium mirabilium, mirabilem dicit Aristoteles partim ob mirabilia, quae sunt in motu circulari, & in ipso cir culo, ratione cuius in mechanicis ea docuit contingere, quae nobis causam ignorantibus miraculo sunt: partim ob mirabi lia, quae a motu coelorum circulari tanquam ab efficiente in sphaera sublunari proueniunt. Robustissimum etiam vocabit Philosophus hunc motum, si velit vti metaphoris, quia a se ip so indeficiens est, & semper in eodem constans: efficacissimum nihil minus, quia est primus, & primum est causa omnibus: Optimum etiam, quia est finis omnium, vt dicitur 2. de Coelo in principio. Motum insuper mentis eum appellabit, quia proueniat ab anima rationali mentem intelligente, & amante, atque ideo mouente.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
