# Disputatio de coelo 148

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/148

Quod etiam coelum per hunc circularem motum fiat vbique totum, effectione scilicet, & regimine, non dissentiet Aristoteles, quantum corpori possibile est totum vbique esse. Neque recusabit dicere, coelum motum eo motu imitari mentem in se reuertentem. Siquidem anima mouens ducitur amore intelligentiae, quae seipsam intelligit, & per hunc circularem motum eius in seipsam reuertentis imitationem consequitur. Quare in his poterit esse Aristotelis cum Platone conuenientia, vt etiam in his alijs, quae de motu loquitur Plato. Quod quidem Plato motum, transitum, dicit, potest & in Aristotele aliquid tale haberi, qui in 5. Phyficorum constituebat de ratione motus esse, vt fiat de contrario in contrarium. Sic & Plato in Parmenide aiebat, vocabulo motus ostendi progressum ab vno in aliud; & sic circulatio a transitu distabit, qui proprie erit motus. Non est etiam alienus Aristoteles a diuisione motus in lationem, & alterationem, qui 8. Physicorum textu 59. motus localis praestantiam ideo ostendit, quia inquit, quod tali motu mouetur, minime a substantia discedit, vt fit cum alteratur res, aut augetur, quasi dicens motum localem motum variationis extrinsecae; alios motus variationis intrinsecae, quot omnes communi nomine appellauit Plato alterationem, veluti eum, qui est mutationis extrinsecae lationem. Quod Plato ponit septem species motus, non est discors Aristoteles, qui licet duas tantum loci dif ferentias memoret in constituendo vniuerso, sursum scilicet, & deorsum; nihilominus 8. Physicorum textu 64. ostendens reflexe motum moueri contrarijs motibus, ponit eum qui an te, contrarium ei, qui retro, eum qui a dextris, contrarium ei, qui a sinistris; & has vocat loci contrarietates, nimirum, prout motus localis competit animalibus, vt postea ostendit in libro de communi motu animalium. Nec dissimilis etiam Phi losophus ab ea motuum enumeratione, quae fit in 10. de legibus. Ponit quippe in Praedicamentis sex species motus, quibus additis, rarefactione, condensatione, sunt octo: Diuisa la tione in circuitum, & transitum fiunt nouem: Diuisa in duas alteratione, fiunt decem. Aristoteles vero rarefactionem, & condensationem, reducit admotum localem, qualis est, qui fit in occupatione maioris, aut minoris loci, in his, quę augen tur, & minuuntur. Et textu 77. 8. Physicorum dicebat, res fa cere raritate, & densitate, est congregatione, & disgregatione partium id facere, quod reducit ad motum localem. Non distinguit inter transitum, & circuitum, quia videt in ambobus seruari formam motus, quae est, vt sit actus entis potestate, quatenus potestate. Reliqua concors Platoni. Neque etiam Plato in tanta varietate dissentaneus a seipso, varijs enim respectibus varie motum diuidit.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
