# Disputatio de coelo 151

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/151

Nam considerat Plotinus naturam vniuersalem, quae est con ditio praescripta ab anima mundi, vt, quod ex illa est, id sit secundum naturam; at hoc non facit, quin stet particularis coeli propensio ad motum rectum, vnde dum mouetur circulo, contra propriam inclinationem moueatur. Visus est Plato velle motum coeli posse incipere; Aristoteles non consentit, quia motus circularis non habet vbi incipiat, aut vbi desinat, & si inciperet, a priuatione inciperet. Totus vero non habet oppo sitam priuationem, quia priuatio est in termino opposito; in circulo nulla est oppositio terminorum. Motus itaque coeli totus, vt totus, non habet oppositam priuationem; opposita enim priuatio in motu locali est quies in aliquo termino: nullus terminus in coelo est actu, vnde dicitur, quod in circulo co pulatur principio finis, & quod centrum in eo est principium, medium, & finis. Sed occurrit vnum considerandum. Aristoteles dicit, motum coeli esse motum animae. Sunt modo Auer Auerroistarum sententia cirroistae, qui de modo, secundum quem moueat intelligentia, ca modum, quo quam dicunt coeli animam, simile quid dicant ei, quod Plato intelligentia mo uet. dicit de motu ab anima facto. Ait Plato, animam in se habere primo motum, qui desinit ab ea in ipsum corpus; sic & Auerroistae dicunt, quod intelligentia se ipsam intelligendo propter magnam conuenientiam, quam habet cum suo orbe, pro ducit in eo motum. Sed ratio est valde dispar. Nam intelliProbatur Auerroistarum gentia sua intellectione, quae est speculatiua, tanto magis se abopinionem non strahit a coelo, quanto efficacius se intelligit. Et potest illud quod esse Platonicę similem. Plato dicit, cogitari de formis, quae sunt materiales quouis modo, non autem de formis penitus immaterialibus, nisi de somnio cogitemus. Anima quidem Platonis est per corpus extensa, licet indiuisibiliter, non eo modo, quo corpora se extendunt. Ipsa mouet seipsam, proinde motus ab ea in corpus redundat, cui est coniuncta ratione informationis. Intelligen tia est penitus indiuisibilis, penitus immobilis, & à motus con ditione omnino aliena, quare ratio valde diuersa. Quod vero dicit Plato in animis nostris contingere, vt scilicet ipsis affectu commotis varie afficiatur corpus, aliud est: Nam haec sunt in corpore, & a corpore dependentes; habent enim actio nes, & affectiones corpori communes, & motio est simul vtriusque, animae scilicet, & corporis, nisi etiam motio corpo ris sit prior natura.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
