# Disputatio de coelo 155-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/155-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/155-2

Caput IIII. IMPLICIVS commento 3. 2. de Coelo ponit quaesitum Alexandri tale. Coelum est corpus, Alexandri sententia a Simnec graue, nec leue; forma propter quam hapl icio relata. bet hoc esse, est forma simplex proportione re spondens formis elementorum, propter quas sunt grauia & leuia; haec forma est principium motus ipsi coelo, sicut grauitas & leuitas sunt elementis principia motus; motus proportionatus tali principio est, vt nec fiat a medio, nec ad medium, quia huiusmodi motus requirit grauitatem, aut leuita tem, quocirca sequitur, vt motus, qui a tali natura, quae nec est grauitas, nec leuitas, debet prouenire, sit motus circa medium, ac propterea circularis, quare motus circularis in coelo est a natura. Superadditur postea anima; & tunc quaeritur. Si Quaesitum. natura coelum mouet motu circulari, quo motu illud moueRespons. Iuliabit anima? Respondent quaesito ex sententia Iuliani Tralliani, ni Tralliani. & HerResponsio Hermini. Oppugnatur Iuliani responsio a Simplicio. Defenditur Iulianus. Reprobatur ab Alexandro Hermini responsio. Alexandri responsio. Simplicius con tradicit Alex. & Hermini. Ait Trallianus, animam in coelo facere motum a dextris, qui est motus sphaerae inerrantis communicatus a pri ma omnibus sphaeris inferioribus, facereque in motu coeli, vt sit regularis & ordinatus, quod nequit esse opus naturae. Herminus respondet, motum coeli non futurum in infinitum ratione naturae; sed habere vt sit in infinitum ratione animae.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
