# Disputatio de coelo 155

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/155

Sunt proinde, qui colligunt motum coeli esse voluntarium, quod & ipsum non caret instantijs. Opponunt enim voluntatem esse ad opposita, vnde sequitur coelum pos se non moueri. Dicunt, si motus coeli est voluntarius, erit mo tus animalis, quare erit ab anima; motus autem animalis est motus organicus, quod non videtur esse in motu coeli. Hinc fuit dictum, motum coeli esse motum neutrum. Potest autem Motus coeli quot modis multis modis dici neuter. Vno modo, quia nec sit a medio, possit dici neu nec ad medium, & sic recte diceretur neuter. Alio modo, quia ter. nec sit naturalis, nec violentus, & sic forte Platoni esse posset; naturalis quidem ratione animae, violentus ratione corporis. Tertio quia nec naturalis, nec voluntarius, aut quia nec simpliciter a principio naturali, nec simpliciter a principio supernaturali. Quae omnia sunt dilucidanda, & simul apparebit, quomodo sit sine labore. Res exponitur, & obiecta resoluuntur

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
