# Disputatio de coelo 156

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/156

Alexander nihil ad Iulianum. Dicit autem ad eum Simplicius, si anima est causa eius motus, qui est ad dexteram, qui est motus sphaerae inerrantis, animae errantium sphaerarum cuius motus erunt causae? Sed pro Iuliano dici posset etiam animas errantium mouere ad dexteram; motus enim errantium, qui est oppositus motui inerrantis tanquam primo, & omnibus communicato, si consideretur in seipso, est & ipse ad dexteram. De Hermino dicit Alexander, animam informantem, cum sit virtus finita secundum se, non posse facere motum infinitum propria sola causalitate; sed requiri causali tatem entis abstracti. Soluit autem Alexander quaesitum hoc pacto. Eandem in coelo esse animam, & naturam; quia anima sit in coelo forma naturalis, neque sit in eo aliud principium effectiuum motus, quam anima. Ita vt virtus ad motum in coelo sit tota ab anima, quae determinat in coelo omnem aliam con ditionem ad motum. Ita enim vltimus actus superueniens de terminat omnes antecedentes; non determinat autem illos, nisi prout sunt determinabiles, quare conseruatur eorum inclinatio. In re igitur proposita. Anima determinat ad motum circularem illam propensionem nec grauis, nec leuis, quae est in corpore coelesti, & determinatio in eo fit prout in se talem continet propensionem, vt sic determinetur, vnde coelum secundum illam corporis naturam sortitur inclinationem passiuam, habens postea ratione animae actiuam ad circulationem facultatem, & sic non est alius motus in coelonaturae, & alius animae. Simplicius repugnat Alexandro; putat enim Aristote lem plane dicere aliud esse animam, & aliud naturam; & ait, Alexandrum haec confudisse, quia putat animam esse inseparabilem, vt etiam est natura; cuius sententiae obijcit ex 2. de Coelo textu 61. ibi habet Philosophus, nos cogitare de corporibus coelestibus, vt simpliciter naturalibus; oportere autem nos de illis existimare tanquam de participantibus anima, & vita. Quid, inquit Simplicius, si natura & anima idem sunt, oportuit sic distinguere? quae opportunitas ponendi supra es se corporeum naturale, vitam, & animam, & animalem opera, tionem?

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
