# Disputatio de coelo 157

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/157

Ait ergo Simplicius, naturam non esse per se sufficiens principium mouendi motu perfecto, & per se naturali; quod in motibus inanimatorum aspicimus, qui assimilantur casui, & tractui. Quare ait, coelum moueri ab anima per meSimplicij tesponsio. diam naturam, quae dicit in coelo idoneitatem ad moueri ab anima, vnde coelum dicitur habere principium motus; quod non dicitur de inanimatis; & subdit, hoc etiam placuisse Platoni in 10. de legibus. Concludit itaque quod anima facit coelum circulo moueri per mediam naturam praebentem illi corpori idoneitatem ad moueri; praebente autem ipsa anima transitiuam operationem, ad quam coelum erat aptum propter Diuersitas renaturam, qua est constitutum. Quantum ad Simplicij dicta, sponsionum Ale essent aliqua consideranda; sed circa propositum, in quo con randri, & Sim plicij. trouersatur cum Alexandro, hoc solum differunt, quod Simplicius videtur tribuere animae existentiam, secutus Platonem in Timaeo, quod Aristoteles non probat, qui propter hoc putabat Platoni esse quaerendum, quomodo ex anima, & corpore fieret vnum, quod sibi minime erat quaerendum, quare Simplicius duas entitates distinctas ponit, Alexander vnam. In reli qua declaratione, quae est id, quod nos intendimus, aut minime, aut parum differunt. Non est autem Aristoteli differens principium, anima, & natura, nisi prout natura est in plus; definitur enim anima esse principium primum, quo mouemur, & animalia dicuntur naturalia, & reponuntur in ijs, quae natu ra mouentur. In textu autem 61. 2. de Coelo adducto a SimConsideratur locus Arist. a plicio accipiendo locum, prout eum ponit Simplicius, aduerSimplicio adtendum est, Aristotelem ita loqui, quia cum in eo opere conductus. sideret coelum seclusa anima, de qua ibi non habetur contem platio; tunc voluit admonere pro ea quaestione, coelos non esse solum considerandos in constitutione illius gradus, in quo sunt considerati quando illorum quinta substantia est constituta; sed in alio superiori gradu naturalitatis, in quo animata reponuntur, sicut etiam factum fuerat, cum differentiae positionis eis fuerunt adscriptae. Dicitur autem de animatis, quod habent principium motus, quia sunt domina suorum motuum; non sic de inanimatis, quorum motus ab extrinseco procedit.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
