# Disputatio de coelo 158

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/158

Dicendum igitur ex parte materiali infra animum haberi prin cipium passiuum, ab anima haberi actiuum eiusdem motus in coelo, quod necessario requiritur in animatorum constitutione, dicente Aristotele in animae definitione, quod anima est actus corporis iam talis habentis in se principium motus, & sta tus; & sic ex hac omnimoda proportione, in qua nulla est con traria inclinatio, fit motus coeli ab anima sine labore. Aliorum modo dicta sic considerantur. Veteres quidem sufficienter Aristoteles considerauit & redarguit. De alijs hoc in vniuersum dici potest, quod Aristoteles agnouit motum coeli vt simpliciter naturalem, praeter alia enim ex hoc principio, quod sit naturalis, textu 48. 2. de Coelo, ait augeri vim mouendi, & motum aucta magnitudine; quod non erit, nisi sit a forma, quae sit natura, & naturalis; nec vnquam reperitur meminisse de aliquo motu neutro. Quantum ad particulares istorum cogi tationes, modus quidem Auerrois de motu ab intelligentia satis est reprobatus in tractatu de Compositione coeli, nec con sentit Aristoteles motum non esse simpliciter naturalem, quia sit ab anima per appetitum, vt clarum est in 3. de Anima. Id etiam, quod dicit Auicennas 2. Sufficientię, cap. 4. habet ex di ctis responsionem, quia hic motus est a principio interno naturali, & suapte natura est aeternus. Quae etiam dicit Themistius in Digressione de materia, 1. Physicorum, habent satis dilucidationem ex superioribus. Quod dicunt Auerroistae, motum coeli esse etiam naturalem ex parte intelligentiae, qua tenus ipsa applicatur orbi, ita enim fit natura; praeterquam quod est dictum inintelligibile; habet Aristotelem oppositum, qui 2. Physic. dicit, duplicia esse mouentia physice, quorum alterum (est autem hoc abstractum) non est physicum. Quomo do coelum quiescat, ante iam dictum est, & sic dictum est quo ei conueniat naturae definitio, acceptis coniunctim, motu & quiete. Non enim dicitur quies opposita motui tanquam ip sum terminans; sed qualiscunque status.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
