# Disputatio de coelo 162

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/162

Si coelum circulo fertur, & nec vacuum, nec locus est extra ipsum, oportet coelum esse sphaericum; sed coelum circulo mouetur, nec est aliquid horum extra ipsum, ergo coelum est sphaericum. Consequentia sic probatur. Si coelum ponatur rectilineum, cum omnis figura rectilinea habeat angulos, dum coelum circumfertur, prominentiae angulorum facient nunc non esse corpus vbi erat prius, & vbi nunc est, postea non esse; hoc autem necessario inducit vacuum, deserentibus aliquando prominentijs illam spatij partem; & inducit locum, qui recipiat easdem prominentias aliquando aduenientes. Si enim, vbi prius erat corpus, nunc non est, iam est vacuum illud spatium; si vbi nunc non est, posthac erit, iam est ibi locus, in quem veniens corpus accipietur. Adiungit Simplicius ex Philosophi litera, futurum etiam corpus extra coelum, quod sic deducitur. Dum alicubi non erat prominentia angulorum corporis coelestis, erat ibi extra coelum, quare facta ibi prominentia, iam est corpus extra coelum; quia ea pars prominentiae, quae est corpus, facta est ibi, vbi antea erat extra coelum. Cum itaque satis osten sum sit, ista esse impossibilia, palam est non posse coelum esse rectilineum. Occurrit autem Philosophus suspicioni: posset enim aliquis dicere, coelum esse figurę oualis, aut lenticularis, & sic cogitare non sequi esse absurda. Inquit Philosophus ni hil minus eadem accidere. De qua re in considerationibus. Nunc accipiamus Philosophi rationem, quae ita colligitur. Coelum circulo motum eundem semper tenet locum; sed nullum habentium aliam figuram a sphaerica circulariter motum eun dem semper tenet locum, ergo coelum nullam aliam habet figuram praeter sphaericam. Tertio ex eodem motu coeli idem sic ostendit. Motus coeli est motuum mensura, mensura minima est, ergo motus coeli est minimus: minimus est qui velocissimus, ergo motus coeli est velocissimus. Velocissimus ille est, qui citissime idem absoluit, ergo motus coeli debet citissime idem absoluere: Non potest hoc facere, nisi coelum sit sphae ricum, ergo oportet coelum esse sphaericum. Ostenditur hoc postremum, quia linearum aequalia spatia continentium, minima est circularis, & in aequali mole minor omnibus est sphę rae superficies.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
