# Disputatio de coelo 166

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/166

Soluit recte aliam es se diuisionem corporis in partes, quae & ipsi conuenit sphęrae; aliam esse diuisionem in principia, quae est diuisio in incorpo rea, & haec non conuenit sphęrae. Principium quidem corporis, prout est quantum, dicitur esse superficies, ex eius enim fluxu dicunt illud fieri, quocirca, vt sic dicitur compositum il lud corpus solum, quod pluribus constat superficiebus, ideo sphęra vnicam habens superficiem remanet incomposita, & indiuisibilis. Triangulum secus: compositum enim est, & resolubile ob multitudinem superficierum, quibus continetur. Dubitationem excitat Auerroes de Aristotelis ratione, qua ostenditur circulum esse priorem alijs rectilineis, quia sit prior triangulo, quod est prius illis. Non enim hoc videtur rationabiliter collectum; etenim triangulus est prius rectilineis, quia est id, ex quo omnes rectilineae componuntur. Non sic se habet aut triangulum, aut alia vlla rectilinearum ad circulum: Neque enim fiunt ex circulo, neque in circulum resoluuntur. Quare demonstratio egreditur proportionem: Non enim quam proportionem habet triangulum ad alias re ctilineas, vt sit illis prius, eam habet circulus ad triangulum, vt proinde sit prior illo. Decebit dicere, triangulum esse prius omnibus rectilineis, & circulum esse priorem omnibus curuilineis. At dicere, circulum esse priorem triangulo quomodo est possibile? quomodo comparatio inter ista est rationabilis? Addatur, dici circulum se habere vt vnum ad alias figuras, quomodo recte? Quod se habet vt vnum ad alia, dicit quen dam ordinem ad illam; circulus vero nullum dicit ordinem ad rectilineas. Respondet Auerroes, esse aliquid in triangulo & circulo, vnde habeatur similitudo resolutionis, & composi tionis, lineas nimirum; quocirca cum circulus sit ex vna linea, triangulum vero sit ex tribus, & trinitas ex vnitate constituatur, & in vnitatem resoluatur, haberi propterea inter ista rationem proportionis.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
