Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 167
Unproofread scanNot analysed yet
Sed instat Commentator, quia linea, ex qua est circulus, &lineę ex quibus est triangulum, sunt spe cie diuersae, quare non videtur, quomodo possit dici numerum trium rectarum, ex quibus est triangulum, resolui in vnitatem vnius circularis, ex qua est circulus. Cedit Auerroes instantiae, &ait, quod primitas circuli ad triangulum non est penes compositionem, &resolutionem; sed est penes perfectum, &diminutum. Iterum instat contra suum dictum, quia Aristoteles accipit primam rationem secundum prioritatem sim plicis ad compositum, &sic non secundum prioritatem perfe cti ad imperfectum. Concludit itaque, Aristotelem accepisse prioritatem simplicis ad compositum, inter circulum, &trian gulum, non vere; sed per similitudinem. Rectius hoc pacto. Sicut anima habet conceptum communem omnibus speciebus contentis, secundum quem est prior natura singulis; sic figura habet conceptum communem omnibus figuris sub se positis, secundum quem est prior singula earum. Est autem figura in communi conceptu mensura lineis clausa; ratione igitur huius communis, potest fieri comparatio inter omnes figuras particulares, non quidem sub ratione propriae constitutionis singularum; at sub ratione omnibus communi. Quare si prima clausio sit ea, quae est circuli, cur non erit prima figurarum circulus? Sicuti, si prima ratio sentiendi est ex tactu, cur non erit primus sensuum tactus? Resoluentur itaque omnes figurae in circulum sub ratione clausionis, quatenus circulus clauditur vna linea, aliae omnes pluribus; non resoluuntur autem sub ratione determinati modi clausionis. Sed si clausio sit rectilinea, resoluuntur in triangulum; si curuilinea in cir culum, in quem ratione clausionis simpliciter acceptae omnes aliae resoluuntur; tanquam illae, quae existentes clausio ex pluribus, praesupponunt clausionem ex vnica. Et sic, esse primum inter figuras, tribuitur figurae, quatenus est figura, mensura scilicet aream continens; non quatenus sic, vel sic contineat. Et ita circulus vere est prior, &simplicior triangulo, quia vni ca linea aream claudit; triangulum autem tribus. Vnde etiam habet ordinem inter figuras, si accipiantur vt sunt figurae, quamuis Simplicij dubitatio contra Arist. demon strationem. Solutio instantiae. Quid apud Aristotelem pri mum corpus. Simplicij opi nio. Auerrois sententia. Rationes pro Simplicio. Rationes Auerrois. quamuis non habeat ordinem inter rectilineas, quatenus rectilineae sunt. Considerabat Simplicius, vtrum Aristoteles cir culo demonstret. A motu circulari ostensum est, corpus coeleste esse primum corpus; nunc ab eo, quod est esse primum corpus ostenditur illud esse sphaericum, quod idem erit, ac si dicatur circulo moueri.