# Disputatio de coelo 168

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/168

Respondet, haec non esse prorsus idem; quia fieri potest, vt aliquod existens sphaericum non moueatur circulo, & vt aliquid circulo motum non sit sphęricum: vt si pila terrea descendat, & quadratum aliquod reuoluatur. Sed est Auerrois instantia, qui obijciebat, non fuisse hunc laborem assumendum, vt ostenderetur coelum esse figurae sphę ricae, postquam fuerat ostensum ipsum circulo moueri: non enim, inquit, existit motus circularis naturaliter, nisi in figura rotunda; cuius oppositum nunc dicit Simplicius, possibile sci licet esse circulariter motum non esse sphęram. Sed Simplicius accipit motum circularem quomodocumque factum, non solum naturaliter pro vniuersi constitutione, vt accipiebat Auerroes. Maior est consideratio circa Aristotelis demonstrationem. Quaeritur enim, quid ei significet primum corpus, an primam sphęram, an vero totum coelum. Simplicius visus est velle demonstrationem esse de prima sphęra. Auerroes magis probat, quod sit de toto coelo: Hinc inde rationes. Videtur quidem, quod sit de prima sphęra, quia haec dicitur primum corpus, & quia Philosophus habet illa verba. In extrema circulatione; & quia demonstratio de vacuo extra inducendo non conuenit nisi ratione primae sphęrae. Vrget tamen Auerroes altera ex parte: nam, si demonstratio sit de prima sphęra, Aristoteles dicit inferiores sphęras esse circulares, quia a prima contineantur, id autem non euenit illis hac ratione; sed ex sua substantia eis debetur, quare assignabit de illarum rotunditate causam accidentalem, cum essentialis fuerit assignanda. Et ideo magis Auerroes amplectitur hanc sen tentiam, vt scilicet dicamus, primum corpus significare totum coelum, & quod dicitur, illi continuum, intelligatur ignis, & aer: Et quod dicitur in medio, intelligatur globus terrae, & aquae, sicut videtur indicare Aristoteles textu 30. cum ait: Circa medium terram, & aquam, à quibus arguit ad rotundita tem aeris, & ignis. Puto ego Auerroem recte sentire, & Philo Soluitur ratio Simplicij. sophum extrema circulatione comprehendere totum coelum, quod dicitur extremum, quia motus coeli existens circularis est terminus rectorum motuum, vt finis eos continens, sicuti dicitur 2. de Coelo textu 2. Dicit vero Philosophus motum totius coeli extremam circulationem, quia totum coelum mo Soluit altera uetur simul ab ortu in occasum latione primi mobilis. Quod eiusdem ratio.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
