# Disputatio de coelo 171

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/171

Quocir ca in triangulo oportet assignare dualitatem ex duobus rectis conformiter vnitati in circulo acceptae. Auerroes dicebat, figuram circularem esse similem vni, & idcirco cum vnum sit prius secundum numerum, cuius est principium, & secundum definitionem, quia vnum ponitur in definitione, & dualitatis & trinitatis, & aliorum; non sic alij in definitione vnius, ideo & circulum ad similitudinem vnius esse priorem alijs figuris nu mero ob plures lineas, non esse autem in eo prioritatem definitionis, nisi secundum similitudinem. Quare secundum Auer roem hęc ratio erit differens a prima ob hanc prioritatem definitionis. Cęterum Auerroes ad hoc fuit inductus, quia legit textum hoc pacto: Dicamus, quod figura corporis sphaerici est etiam in numero, & termino ante figuram aliorum. Et nomine termini exponit definitionem. Sed circulus dicitur vnum, tanquam vna superficie contentus in folidis, vnica linea in planis, & demonstratio sic est communis solido, & plano; & circulus habet vnam rationem mensurandi, triangulum duas ex duobus rectis; vnam rationem distantiae habet circulus, triangulum duas ob duos rectos. Declarabat vero Auerroes similitudinem vnius ad circulum, quia linea circularis non est de genere rectitudinis, & videtur velle dicere, quod, sicut vnitas non est numerus, ita linea circularis est vltra rectas, non participas earum naturam. Dicatur itaque, rationem hanc differre a pri ma, quia haec ponit vnitatem circuli deductam a constituenti bus figuram circularem in ratione mensurandi; ea sumit vnitatem siimpliciter a sola circuli formatione, prout vnitas notat simplicitatem, & multitudo compositionem.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
