Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 172
Unproofread scanNot analysed yet
Instabat Alexander contra Aristotelis dictum; quando ait sequi idem inconueniens de vacuo extra relinquendo, posito coelo figurae aut lenticularis, aut oualis: Non enim hoc videtur esse verum. Quandoquidem, si lenticularis habeat polos secundum centrum planorum, &reuoluatur, semper est in eodem loco; simi literque oualis si habeat polos secundum longitudinem, &re uoluatur, semper est in eodem loco. Respondet autem recte, quod sequuntur eadem inconuenientia, variato polorum situ. Si enim lenticularis, polos habuerit secundum peripheriam, &oualis laterales, idem sequitur quod de alijs figuris