# Disputatio de coelo 172

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/172

Instabat Alexander contra Aristotelis dictum; quando ait sequi idem inconueniens de vacuo extra relinquendo, posito coelo figurae aut lenticularis, aut oualis: Non enim hoc videtur esse verum. Quandoquidem, si lenticularis habeat polos secundum centrum planorum, & reuoluatur, semper est in eodem loco; simi literque oualis si habeat polos secundum longitudinem, & re uoluatur, semper est in eodem loco. Respondet autem recte, quod sequuntur eadem inconuenientia, variato polorum situ. Si enim lenticularis, polos habuerit secundum peripheriam, & oualis laterales, idem sequitur quod de alijs figuris

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
