# Disputatio de coelo 174

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 174. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/174

Dubitet autem aliquis hoc pacto. Linea minima nunc dicitur esse circularis; dictum est in 1. libro de Coelo, rectam esse minimam, quo pacto haec conueniunt? Hoc nimirum. Nunc versamur in lineis tanquam claudentibus figuras; in I. de Coe lo eas accipiebamus, prout mensurant distantiam inter duos terminos. Dubitat Alexander de Aristotelis demonstratione, & quaerit, quomodo Philosophus possit accipere id, quod accipit; planum scilicet circulare inter plana aequalia contineri a minima linea, cum nondum inuenta sit circuli quadratura. Si quidem, quod linea circuli comparata rectis componentibus alias figuras sit maior, aut minor, dependet ex cognitione huius quadraturae. Quomodo enim sciri potest, lineam vnum circulum claudentem areae aequalis areae quadrati, non esse maiorem, quam sint quatuor claudentes quadratum eius dem areae, si nondum inuentum est qualibus lineis constet quadratum circulo aequale? Soluit Alexander, inuentam esse qua litercumque circuli quadraturam; & hoc tantum sufficere pro axiomate accipiendo. Perspectum enim est ex habitis hucufque demonstrationibus fieri non posse, quin linea claudens circulum sit minor, quam vt si ex ea fiat quadratum quod sit aequalis areae. Subiungit insuper, non fieri a Philosopho com parationem circuli ad solas rectilineas, sed multo magis ad alias peripheriales, qualis est Helix, quod ait patere ex litera propter illa verba: Ab eodem in idem; quod est proprie eorum, quae vna linea, aut vna superficie continentur: Additque Phi losophum recte ita fuisse progressum, quia demonstratio a vacuo deducta erat clara in rectilineis; non autem in periphe rialibus, quare eum voluisse aliunde de illis demonstrare, quod nunc facit demonstrando tales figuras coelo non conuenire, quia ei debeatur illa figura, in qua fit motus velocissimus, & quae consequenter a minima linea continetur.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
