# Disputatio de coelo 176-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/176-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/176-2

de Coelo dicuntur rectae dimensionis; non rectae figurae: Hic vero dicuntur elementa figurata figura circulari modo praedicto; dicuntur autem figurata tali figu ra naturaliter, quia non aliter mota ad centrum, & circumferentiam mundum possent constituere; accidentaliter tamen quia non est illis talis figura ex intima substantia, nisi quatenus naturaliter se habent ad petenda propria loca, quae sunt sursum, & deorsum, quae contingit, vt sint centrum, & circumfe rentia: Non itaque eis figura ea debetur ratione talis substan tię; sed ratione ordinis in constituendo vniuerso. Per se quidem igni inest ferri sursum: sed latus sursum circulo figuratur, qua tenus accidit, vt hoc sursum sit circumferentia; quare figura cir cularis coelo est substantialis, quae igni est accidentalis, ea ratione, qua continetur a rotundo ipsum intra se claudente, & sic centrum, & circumferentiam pro sede elementis statuente. Sic & Plato de figura mundi. Cui figuram maxime congruam, & decoram dedit; animal quippe hoc, quod intra suum ambitum erat animalia omnia contenturum, eam figuram praecipue requirebat, in qua omnes figurae continerentur. Quapropter sphaericum fuit, in quo omnibus extremitas ponitur a medio radijs attingitur; quae quidem figura omnium perfectißima, sibique ipsi simillima iudicatur. Figuram spharicam coelo esse substantialem.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
