# Disputatio de coelo 176-3

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/176-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/176-3

Caput VII. IGVRIS rerum substantias constitutas fuisse a veteribus minime dubium est. Democritus quippe atomis substantiales ponens figuras, ijs quidem orbiculares, ijs cubicas, & alijs secundum aliam quamlibet differentiam in infi nitum, ex his corporum essentias faciebat. Orbicularibus componebat ignem, quia ignis sit mobilissimus, sicut etiam mobilissima est talis figura, sphaera enim tangit subiectum in pun cto, & vt Plato dicit, super minimum pedem vadit; cum circu lus sit figura sine angulis tota; angulus siquidem, quod est cir cumflexum, angulus est; & sphaera tota est circumflexa.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
