# Disputatio de coelo 179

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/179

Ex eisdem atomis animam faciebat, quia eius naturam, ex motu metiebatur. Nihil igitur mirum foret vetustati, si figura alicui corpori substantialis statueretur. Sic enim Democritus in corpora indiuisibilia resoluens, tribuit figuris rationem esPlatonis placi sentialem principiandi. Plato vlterius resoluit; in plana nimi ta circa mundi rum. Et quinque figuris regularibus contra Democritum, partium figu ras. qui omnes etiam irregulares est amplexatus, vniuersi substantiam complet. Pyramide, quam tribuit igni ob motum, Ignis figura. quia & ipsa minimo tangit suppositum, atque similiter, vt orbicularis, est facile mobilis, & continetur trigonis, quae sunt minima rectilinearum, & paucioribus constat. Vnde igni est summa leuitas, sicut etiam illi est vis vstiua, quod eidem figu rae conuenit, quia angulis corpora subtiliter diuidit. Cubo insuper sex basium figura, quam terrae assignat, quia dilatatur, & manet. Icosaedro figura viginti basium, quam tradit aquae. Octaedro figura octo basium, quam adscribit aeri. Et Aquae. Aeris. Dodecaedro figura duodecim basium, quam consignat, aut coelo, vt Simplicius aliquando putat; aut vniuerso, cui conCoeli, & vniuersi. gruat propter duodecim sphaeras, quibus constat, aut, quod non probamus, propter duodecim signa Zodiaci: Sunt enim Signa Zodiaci apud aliilla non naturalia, sed excogitata, & fuere aliquibus vndecim quos undetantum, sed nunc tale aliquid non contendimus, hoc solum cim. volumus accipere, quod vetus sapientia non est verita, figuris substantias definire, quibus etiam ratione motus, qui est prima naturalis affectio assignauit, ne sit mirum sciolis figuras dici figuratis substantiales. Plotinus in 2. de dubijs animę praeter motum, & statum, alias etiam tribuit figuris agendi vi res. Aristoteles in 3. de Coelo contra antiquos egregie disseAristot. placitum circa firit, & ostendit neque motibus, neque passiuis qualitatibus figuras. guras accommodari; quae disputatio non est hic repetenda. Vniuersaliter loqui debentes de figura, quatenus sit substantialis figurato, considerandum proponimus, quod Aristoteles in definitione animae ponit corpus instrumentarium. Om ne autem corpus instrumentarium est figuratum figura propria.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
