# Disputatio de coelo 18

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/18

Quod dicunt medici, ex imaginatione quartanae fieri quartanam, caueant ne errent; sed intelligant, non fieri imaginationem quartanę, nisi ratione com motionis factae in humore melancholico iam accumulato. Quare & imaginatio, & quartana sunt effectus vnius causae, non imaginatio est causa quartanae: Potest quidem commouendo, celerius, acrius, vehementius eam inducere, eandemque augere, & diuturniorem facere, iuxta superius assignatam rationem; sed quartanam excitare, non praeexistente causa quartanę, prorsus non potest. Indeque illud est quod dicunt, medicum plures sanare, in quo plures confidant; illa enim fides multum facit, quia confidente aegro, cooperantur medico animae vires: Amplectitur enim imaginatio, & appetitus medicamenta a medico, cui confidimus, exhibita, & sic ea firmius agunt. Immo is cui fidem habeamus, aliquando solis verbis aliquos morbos sanabit: Excitata enim imaginatio, & appetitio, secum habet excitamentum caloris, frigoris, & aliarum qualitatum, in quibus est temperamentum, ex quarum alteratione sequitur sanitatis restitutio, vbi morbus non sit ita va lens, vt sit rebellis leuiori alterationi: Et quanto firmior fides, tanto mirabilius id agitur. Sequitur consideranda Auerrois contra Aristotelis disputationem contemplatio, quae non est leuis momenti. Quantum enim ad Graecos, dicentes circulationem non esse lationem, facile est animaduertere, quod id dicunt ob circumstantias quasdam lationis, quae in circulatione non sunt; non quia circulatio non sit essentialiter motus secundum locum, quod in Aristotele est clarum 8. Physicorum, vbi circulationem primam lationem esse demonstrat. Quantum autem ad Auicennam, dicentem motum circularem esse motum in situ, nulla est difficultas. Nam respicit Aui cenna totum motum, qui non transmutat mobile de loco ad locum; sed de situ ad situm, pro varia partium ad centrum, circa quod est talis motus, habitudine, & proportione: non tamen non consentit Auicenna circulationem vere esse motum Reprobatur tum in loco. Quantum ad id, quod alij contendunt, motum sententia dicen coeli non esse naturalem, id sane negligendum. Nam Aristotium, motum teles in 1. de Coelo incipit disputationem a motu producencoeli non esse naturalem. dam, ex definitione naturae proposita in 2. Physicorum.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
