# Disputatio de coelo 182

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/182

Ergo oportet, vt sit per se de coelo in primo modo dicendi per se. Quae autem sunt de aliquo in primo mo do dicendi per se, sunt de illius definitione; quod cum de figu ra circulari ad coelum relata sit statuendum, iam oportet, vt fi gura circularis habeat locum differentiae substantialis. Quod obijciunt: Figura est in Praedicamento Qualitatis, ergo non est substantialis. Soluitur, vt alibi dictum est: non est autem substantialis, vt constituens, sed tanquam concomitans constitutiuum. Quare nihil vetat acceptam simpliciter, dici qualita tem; acceptam, vt concomitatur necessario constitutiuum substantialiter esse substantialem. Alij praeter dictos sunt modi qualitatis, & sunt passiones substantiales, & figurae substantiales, vt in Metaphysicis dicitur. Obijciunt; ergo erit forma coeli. Dictum est de hac a nobis in tractatu de formis elemen torum, in primo capite 4. sectionis. Est autem substantialis. non vt dans esse, veluti dicebamus; sed vt concomitans per se substantialiter formam dantem esse, & simul cum forma corporis facit corporis naturam se tenens ex parte corporis. Vt dicitur de instrumentario in animae definitione comparato ad id, quod dicitur potentia vitam habens, sunt sane ambo idem, sed instrumentarium potius notat corpoream constitutionem; potentia vitam habens, potius animae conditionem. Totum quidem est ab anima, sed anima respicit subiectum cuius est anima, & hoc magis notatur per instrumentarium: & respicit actiones, ad quas est ordinata, & hoc magis significatur per potentia vitam habens. Primum igitur constitutiuum est for ma haec, figura consecutiua formae est comes constitutionis: Et in hoc differt a proprietate, quia proprietas superuenit constituto, & potest non esse. Sed hoc, quod ponimus, figuram circularem ita esse per se de coelo, vt sit de eo in primo modo dicendi per se, non caret dubitatione. Primo quidem ita licet arguere.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
