# Disputatio de coelo 183

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/183

Omnis conclusio demonstrationis propter quid, est in secundo modo dicendi per se; quia demonstrat propriam affectionem de subiecto; sed haec propositio, coelum est sphaericum, est conclusio demonstrationis propter quid, ergo est in secundo modo dicendi per se. Hoc Logici maxime affirmant, hanc scilicet propositionem: Coelum est sphaericum, esse in secundo modo dicendi per se. Aristoteles ipse habet circulare esse de linea in secundo modo dicendi, quare si figura circularis inest corporibus, quatenus participat mensuram linearem, opus est, vt haec propositio sit in secundo modo dicendi per se. Potest tamen in oppositum dici, quod non est in secundo modo dicendi per se, ratione supra dicta, quia in eo sunt propria, quae saltem cogitatione possunt a subiectis sepa rari, quare saltem possemus cogitare, coelum non sphęricum. Sed hic posset opponi. Quomodo ergo demonstratio, quae demonstrat proprium de specie, erit ex necessarijs, si proprium potest non esse? at si sphaericitas est in coelo in secundo modo dicendi per se, vt propria illius passio, quoniam talia sumunt in sui definitione subiectum, sphaericitas coelum sumet in sui definitione. Sistimus in hoc, quod sit in primo modo. Antea vero (ne remaneat insolutum, quomodo propositio de proprio sit necessaria) ita dicimus. Necessitatem, quae attenditur in propositionibus, attendi penes nexum praedicati ad subiectum, & haec necessitas tripliciter se potest habere. Aut a subiecto ad praedicatum, quia non possit esse subiectum sine prae dicato, vt homo sine animali, cum tamen animal possit esse sine homine. Aut a praedicato ad subiectum, vt non possit esse praedicatum quin sit subiectum, veluti risibile sine homine. Et hi sunt duo modi dicendi per se simpliciter, primus scilicet, & secundus: Vel vtroque modo se habet nexus, & tanquam praedicati ad subiectum, & tanquam subiecti ad praedi catum, quod est adaequate, & conuertibiliter se habere, & hęc est propositio vniuersalis, vt animal rationale de homine. Quantum modo ad rem nostram, dicimus esse de coelo figuram circularem in primo modo, & ad rationes respondemus, non esse verum, solam propriam passionem concludi in demonstratione propter quid: nam definitio materialis concluditur per formalem, vt quod ira sit feruor sanguinis circa cor, per hoc, quod ira est appetitus vindictae. In hoc igitur proposito dicimus, sphaericitatem esse de definitione materiali corporis coelestis, quod sic definiremus.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
