Latin
Caput VII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 184
Unproofread scanNot analysed yet
Coelum est quintum corpus simplex sphaericum, perpetuum, quę est definitio similis ei, quam affert Aristoteles de homine, cum dicit, quod est animal gressibile, bipes. Cuius quidem coeli definitionem formalem diceremus esse, quod sit corpus circulo reuolutum secundum sui ipsius naturam ab anima informante ad appetitionem intelligibilis abstracti, &mundi inferioris dispositionem. Ex quibus duabus vnam faceremus definitionem, vt ex duabus definitionibus irae vna fit solo situ terminorum differens a demonstratione, quae est perfecta definitio. Ioannes sane Grammaticus primo de Anima, commento super textum 16. declarans, quae ibi a Philosopho dicuntur, assumit coelestia, &quaerens materiam coelestium ait, non esse quatuor ele menta; sed quintam substantiam; quaerens formam, proponit figuram sphaericam, &sic sphaericitatem ponit de formali definitione. Nos tamen contenti sumus, quod sit de formali constitutione eo modo, quo dicitur a Philosopho 2. Physico rum, omnes partes definitionis esse de causa formali. Quod si Logici dicunt, hanc propositionem, coelum est sphaericum, esse in secundo modo dicendi per se, cuilibet integrum est videre, quam laboriose id declarent, &quibus rationibus, quae nobis negotium non faciunt. Quod vero adducitur de Aristote le dicente, circulare esse de linea in secundo modo dicendi per se, sic remouetur. Aduertendum est, quod aliud est considerare rectum, &circulare secundum se abstractiue; aliud est considerare ipsa naturaliter, &in concreto. Cum dicuntur praedicata de linea in secundo modo dicendi per se, considerantur in abstracto; cum nunc tribuimus coelo sphaericitatem, eam concretam cum principijs naturalibus proponimus. Quae concretio sic potest se habere, vt sit essentialis, &ita euadat tali corpori differentia in primo modo dicendi per se, recipien da; &sic licet posita sphaericitate simpliciter non ponatur coelum, tamen posita cum talibus conditionibus, quibus inest coelo, vt supra dictum est, ponitur coelum: vt posito feruore sanguisanguinis non ponitur ira; ponitur tamen posito seruore, vt tali, ab appetitu recontristationis proueniente. Sicut posito sphaerico essentialiter proueniente a natura, quae est nec grauis, nec leuis, vt supra est dictum, ponitur coelum. Accipiuntur differentiae positionis.