# Disputatio de coelo 186

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/186

Sunt profecto hae differentię in Praedicamento Quantitatis, cum sint termini dimensionum, quae sunt in Praedicamento Quantitatis, quia in eodem Praedicamento sunt termini cum suis terminatis, dicunturque differentiae positionis, quia etiam quantitas, cuius sunt termini, dicit positionem. Possunt autem dici relationes alia ratione, & non inconuenit vnum vario respectu in pluribus Praedicamentis collocari. Dubitet aliquis hoc pacto. Has vocat Philosophus loci differentias in 8. Physic. textu 64. in 4. tex. 31. Dicas, posuit solas loci differentias sursum & deorsum, & in 1. de Coelo in motibus constituendis, & illarum differentijs assignandis his duabus solis est vsus. Quae est ratio? est sane huiusmodi. Nullibi negatur haberi has omnes differentias tanquam locales dimensiones, & tanquam illas, vnde loci contrarietates accipiantur; sed quoniam inter illas primae sunt istae duae sursum, & deorsum, idcirco has in 4. accepit Aristoteles proposito deseruientes, in quo versabatur, accipiendae scilicet definitionis ipsius loci. Sicut etiam in libris de Coelo de ijs solis meminit, quia versatur circa motus simplices, prout determinant corpora simplicia ad vniuersi constitutionem; in qua quidem constitutione non attenduntur aliae loci differentiae praeter sursum, & deorsum, ratione medij, & circumfe rentiae; aliae enim differentiae faciunt solum contrarietatem in motibus animalium. Quocirca, vbi de motu vbicunque reperto fuit disserendum, omnes fuere ponendae; sicut contigit in 8. Physicorum. Volens enim Philosophus ostendere motum reflexum quiete intercipi, ratione contrarietatis in eo re pertae, omnes debuit loci contrarietates proponere. Tunc enim quaelibet contrarietatis ratio debet attendi, vt ostendatur in qualibet reflexionem non fieri sine quiete intermediaAlia aliqua circa has differentias dubitantur, quae aut non sunt huius considerationis, aut sunt minoris momenti, & ideo praetermittenda. Quae ratio persuadeat ponendas eße in coelo sex positionis differentias. Caput IX. ON est parua difficultas, quid sit, quod persuadeat ponendas esse has differentias in coelo; Sensus dux ducimur enim ex sensu in omnibus speculatio speculationum. nibus, quo igitur sensu ad hoc duci possumus?

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
