Latin
Caput VIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 188
Unproofread scanNot analysed yet
In omni praeterito tempore secundum traditam inuicem memoriam nihil videtur transmutatum, neque secundum totum vltimum coelum, neque secundum par tem ipsius propriam vllam. Cum haec sit conditio eorum, quae casu administrantur, vt semper fluctuent, &nunquam in eodem permaneant. Sic se habet apud Platonem in Timaeo ens inordinatum ante mundi generationem: Sic dicitur in ciuili, foret mundus, si Deus ab eo se remoueret, temere scilicet con fusus, &agitatus: Sic apud Democritum atomi sub casus dominio semper agitantur, &confunduntur. Cum igitur non debeat dici, motum in coelo casu fieri, iam oportet illum constituere, suapte essentia, &natura esse determinatum. Videndum itaque vnde motui accidat determinatio, &inde forsitan ad rem nostram aliquid accipiemus. Motibus infra animam contingit determinatio ex termino, ad quem tendunt; vt motui ignis ex supero loco, motui terrae ex infero. Haec determinatio non potest esse in motu circulari, quia ipse ex propria natura, quatenus est talis motus, non habet terminos, ad quos fiat. Vnde igitur habebit determinationem? Quaerebat ad hoc propositum Aristoteles 2. de Coelo, textu 17. cur totus mundus circulo non moueatur; respondebat autem hoc fieri non posse, quia sicut vniuersaliter oportet, si mouetur aliquid secundum locum, manere aliquid super quo mouetur, sic &in motu circulari se res habet. Nequit quippe aliquod corpus circulo moueri, nisi maneat aliud corpus, cir ca quod moueatur. Inde est, non posse totum mundum circu lo moueri, quia ad hoc, vt sit in eo circularis motus, requiritur aliquod manens. Cum igitur coelum sit illud, quod in mundo circulo mouetur, colligitur oportere terram manere in centro, circa quam coelum moueatur. Quare habemus pro prima mundi constitutione coelum, &terram. Vnde auctor libri de mundo praecipue definiebat mundum esse molem congestam ex coelo, &terra. Mundo vero ita constituto, duas in ipso habemus mensuras; alteram metientem spatium a terra ad coelum, vndequaque circumexistens; alteram metientem totam distensionem a puncto vno circumferentiae per centrum ad punctum in eadem circumferentia oppositum, quae mensuratio fit per lineam, quam vocant diametrum transeuntem per per punctum terrae medium, quod punctum centrale appella tur, quę linea in mundo considerata secundum coeli reuolutionem axis dicitur. Hanc diametrum nos modo supponimus es se mundi longitudinem; id infra ostendetur. Quaerimus auAxis termina tur polis.