# Disputatio de coelo 189

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/189

tem de illius terminis, qui, prout habentur, poli nominantur; An poli posvtrum possint vbique signari in singulo orbe coelesti, vt scilisint vbique si cet sint termini cuiuslibet diametri, quauis per centrum prognari. ductae. Putamus autem respondendum, quod non; quia si indifferenter possent esse vbique, quod hic essent, non ibi, casui non naturae esset dandum; quam conditionem a coelo procul abesse pro certo habemus: Ibi enim maxime oportet factum esse id, quod optimum est, vt dicitur in libro de Incessu anima lium cap. 5. Necessarium ergo est dicere, polos habere in singulis orbibus suos situs determinatos, & inuariabiles; adeo vt An polus inita ibi sint collocati, ne possint alibi collocari. Quaerimus confernus possit sequenter, vtrum isti poli sic inuariabiliter situati, possint infieri supernus & e contra. uerti, ita vt vnus polus fiat vbi est alter, ac proinde hemisphęria, quę sunt siderum constitutione inter se diuersa, veluti patet in descriptionibus, inuertantur, & vnum fiat aliud; vt contingit, cum inuertimus pilam, quam manu habeamus, & quod supra est facimus infra. Et similiter existimamus, id non esse dicendum, quia sic coelestia non essent certa lege ordinata, & disposita; at potius casu, & fortuito constituta. Quocirca concludendum venit, polos axem terminantes esse natura sic con stitutos, ne sit possibiles aliter constitui, ac propterea eos ha bere inter se naturales differentias, secundum quas iste sic ter minet axem ad istam partem, ne possit ad aliam terminare, & versa vice alius sic terminet axem ad aliam partem, ne possit illam ad istam partem terminare, sicque iste sit polus huiusce hemisphęrij, ne possit esse illius, & contra. Differentia modo, quae est inter terminos longitudinis, est sursum, & deorsum, er go polorum alter debet esse sursum, alter deorsum. Quod Ale Alexandri ratio. xander sua ratione sic confirmabat. Poli maxime in coelo abinuicem differunt, quia manentes distant locis, & situ. Cum er go sic maxime ab inuicem differant; aut differunt secundum dextrum, & sinistrum, aut secundum ante & retro; aut secundum sursum, & deorsum: hae enim sunt differentiae loci, & positionis.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
