Latin
Caput III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum tamen etiam possit esse, vt ignem ipse ad se trahat, &denset, si contingat ipsum efficaDubitatio pri cius posse agere, quam vt vincatur. Dubitabit vero aliquis, ma. quomodo illuc ascendit iste halitus, neque illum impedit reuolutio illius aeris, sicut impedit ascensum eius, ex quo fiunt venti; sicut impedit, vt dicit Philosophus cap. 4. congregationem nubium. Nihil autem prohibet, &propter circularem latioDubitatio senem non cogi nubes in superiori loco. Praeterea, si omnia ibi ple cunda. na sunt huius halitus incensibilis innumerę deberent fieri ap Dubitatio ter parentiae igneae, quod non videmus. Adhuc, cur non detrudi tia. tur inferius? cur non disgregatur? De primo dicitur, quod Solutio primae. non potest impediri ob vim suae actionis, quam habet prout est leuis. Est enim calidus, &siccus valde, quocirca valde penetrans; Non est tamen, quare possit impediri aliqua portio etiam leuissimi, quae detineatur in nubibus; aut aliquo alio casu. Solutio secun dae. De altero credendum est, vt &Seneca admonebat, fieri multas igneas constitutiones, quas non videmus, quia noctu non obseruamus. Multae etiam interdiu fieri possunt, quae non possunt conspici ob Solem, nisi fiat maximus aliquis ardor. Vnde fama est in meridie stellas concidisse. Cometae autem non fiunt multum frequentes, quia ad circulum lacteum magna pars halitus attahitur, quasi in suam vtilitatem rapta, vt obseruamus ad magnum cumulum confluere aquae guttas. Requirunt insuper cometae talem halitus constitutionem, qui non est ita frequens. De tertio dicimus, quod &detruditur, Solutio tertię. &disgregatur secundum aliquas portiones; tenuior autem, qualem eum esse oportet, ex quo fit circulus lacteus, quia in tenui fit flamma, quę lumine percussa albicat, quia leuior est, non ita truditur; nec facilius potest disgregari, quam incendi, ob eandem tenuitatis incensibilis naturam. Disgregatur autem, &iste secundum aliquas portiones, non tamen ita, vt esse possit ali quando locus eo non plenus. Resoluitur obiectio de inuariabilitate.