# Disputatio de coelo 19

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/19

Et circularem motum dicit motum simplicem, postquam defini uit motum simplicem esse illum, qui inest secundum naturam; quod si motus coeli vllo modo dici potest neuter, eatenus erit dicendus, quatenus etiam coelum dicitur corpus neutrum, quia nec graue, nec leue. Dici autem neutrum eum motum, quia nec sit a natura simpliciter, nec a voluntate simpliciter, est proferre ad libitum sententiam nulla fultam ratione. MoMotus a volum tus autem, qui est a voluntate, est & ipse, aut secundum natutate est, vel se ram, aut praeter naturam. Refert enim, dicebat Aristoteles 8. eundum natu ram, vel praePhysicorum textu 27. quomodo moueatur, quod mouetur, ter naturam. & quo, & quali elemento constet. Quare non habent huiusConsideratur modi dicta difficultatem. Maius, vt dicebamus, habet mo& soluitur po mentum Auerrois consideratio, quam hoc pacto ducimus re sitio Auerrois soluendam. Putamus errorem Auerrois in hoc esse positum, quod tentat euertere demonstrationem, quae non potest euer ti, cum sit syllogismus necessarius, & scientialis; ex principijs quippe ab eo positis concluditur, coelum esse compositum ex materia, & forma. Nos credimus id concludi demonstratiue, & negamus postea tale esse corruptibile, vt infra disseremus; ipse vero id, quod nos dicimus demonstratum, putat esse absurdum. Existimamus etiam Philosophum argumentari ad diuersitatem compositi praecipue ob formam, & ob formam, quae sit natura nihil minus, quam formae elementorum; quod ipsi non placet, cuius est proprium inuentum coelum esse cor Auerroes inuenit coelum espus simplex, non compositum ex materia & forma, motum se corpus sim ab intelligentia; quod nos non consentimus. Quocirca non plex non com positum ex madicimus, vt ipse dicit, hunc locum fecisse errare expositores; teria, & forsed dicimus fecisse eos bene sentire, qui scilicet senserint, coema motum ab intelligentia. lum componi ex materia, & forma proportionem habente ad formas elementorum, per quam nimirum coelum sit nec graue, nec leue, vt elementa per suas formas sunt grauia, & leuia. Quare haec omnia sunt pro nostra sententia, quae ipse habet pro non retinendis. Quidquid autem requiritur ad ipsa stabi lienda, id suo loco habebitur; nunc Auerrois solutio ad trutinam reuocanda. Soluit primo, & inquit.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
