# Disputatio de coelo 190

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/190

Non differunt secundum dextrum, & sinistrum, quia dextrum est a quo motus secundum locum incipit, poli vero sunt immobiles. Non differunt secundum ante & retro, quia loco mota secundum naturam ante mouentur; in polis non est motus. Quare relinquitur, vt differant secundum sursum, & deorsum: Neque enim praeter dextrum & sinistrum, ante & retro, aliud relinquitur praeter sursum & deorsum. Sicut etiam praeter partes in coelo destinandas dextro & sinistro ei, quod est ante, & ei quod est retro, nihil relinquitur pręter polos. Quod vero axis in coeli reuolutione sit ratio habenda, accipi potest a Philosopho, qui in libro de Communi motu animalium cap. 2. declarans, quid sibi voluissent, qui Atlantem coelum fulcire dixerant, ait axis virtutem eos ita designasse. Sic igitur inuentis ex rei natura in coelo differentijs, superi, & inferi, non minus rationabiliter inueniemus etiam alias, si contemplatione vlte rius procedamus. Primo quidem debet coelum super axem volui circa terram. Supponatur, quod nunc incipiat volui, vt facit Aristoteles ratione superius adducta, signeturque punctum, vnde incipiat quod sit A vt in figura subscripta. Dum coelum est reuoluendum incipiendo reuolutionem ab A debet reuerti in idem A. Potest autem facere reuolutionem, vel ab A per C, vel ab A per B. Quod eam faciat per B non per C. vel est aliqua ratio in natura corporeae illius constitutionis; vel nulla, sed indifferenter poterat vtroque modo progre di, licet hoc modo, qui nunc est, fuerit progressum. Si nulla est ratio, ergo est aliquid in coelo irrationabiliter se habens, & casuale, & fortuitum; si enim poterat quouis modo fieri, ergo quod sic factum fuerit, est casu, & contingenter, quod sane a coelo primo corpore omnia in natura ordinante est remouendum.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
