Latin
Caput VIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 191
Unproofread scanNot analysed yet
Oportet itaque aptitudinem, vt moueat, esse determinatam, sic vt sit ex vna parte, non ex alia; &principium motionis ita, &non aliter natura esse constitutum. Ea autem pars, vnde determinatur principium mouendi, est pars dextra, quare oportet in coelo assignari dextrum, &quia dextrum est sinistro oppositum, oportet etiam assignari sinistrum. Quod similiter se habet de ante, &retro; sic enim posito principio motus secundum partem determinatam; vel est casus, vt in eo motu sic faciendo hae partes praecedant, illae sequantur; vel est de natura, &constitutione ipsius coeli, &partium eiusdem, vt sic fiat. Primum iam remouimus a coelo, quare relinquitur, vt in eo sit etiam assignandus ordo in partibus, prout antecedunt &sequuntur. Et sic ponendae sunt in coelo aliae duae differentiae, secundum ante &post. Ante enim dicimus eam partem, quae in motu antecedit; post vocamus eam partem, quae consequitur, vt infra ex Aristotele aperiemus. Adeo vt res ita sit statuenda. Coelum est semper motum, quare non possumus habere partem, a qua primo sit motus, cum nunquam incepe rit moueri; at suppositis polis, &axe, quos motus circularis necessario praesupponit, in quibus est differentia superioris, &inferioris, oportet motum fieri determinate ab vna parte, non ab alia, quare ea pars est dextra, vnde principium motus: illa enim pars est dextra, qua determinatur principium motus. In motu postea sic a dextris progrediente, vel mobilis pars, quae antecedit, sic se habet natura, vt debeat antecedere, non sequi; &pars quae sequitur, sic se habet natura, vt debeat sequi, non antecedere; vel non sic se habet natura, sed ita contingit. Si sit hoc secundum, erit in coelo aliquid potens non esse; quod si est primum, iam habemus ante, &retro, quia partem antecedentem dicemus esse ante, partem subsequentem esse partem retro. Sicque agnoscimus motum in coelo fie ri a dextris per ante. Quare huiusmodi discursu considerantes corpoream coeli constructionem, prout coelum est tale cor pus circulo reuolutum, in cuius constitutione nihil debemus cogitare esse, vt contingens, &fortuitum, &a cuius reuolutione prouenit ordo totius naturae inferioris, inuenimus in eo propositas differentias superioris, inferioris, anterioris, po sterioris, dextri, &sinistri. Ita licet argumentari rationabiliter, ne dicam necessario.