# Disputatio de coelo 191

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/191

Oportet itaque aptitudinem, vt moueat, esse determinatam, sic vt sit ex vna parte, non ex alia; & principium motionis ita, & non aliter natura esse constitutum. Ea autem pars, vnde determinatur principium mouendi, est pars dextra, quare oportet in coelo assignari dextrum, & quia dextrum est sinistro oppositum, oportet etiam assignari sinistrum. Quod similiter se habet de ante, & retro; sic enim posito principio motus secundum partem determinatam; vel est casus, vt in eo motu sic faciendo hae partes praecedant, illae sequantur; vel est de natura, & constitutione ipsius coeli, & partium eiusdem, vt sic fiat. Primum iam remouimus a coelo, quare relinquitur, vt in eo sit etiam assignandus ordo in partibus, prout antecedunt & sequuntur. Et sic ponendae sunt in coelo aliae duae differentiae, secundum ante & post. Ante enim dicimus eam partem, quae in motu antecedit; post vocamus eam partem, quae consequitur, vt infra ex Aristotele aperiemus. Adeo vt res ita sit statuenda. Coelum est semper motum, quare non possumus habere partem, a qua primo sit motus, cum nunquam incepe rit moueri; at suppositis polis, & axe, quos motus circularis necessario praesupponit, in quibus est differentia superioris, & inferioris, oportet motum fieri determinate ab vna parte, non ab alia, quare ea pars est dextra, vnde principium motus: illa enim pars est dextra, qua determinatur principium motus. In motu postea sic a dextris progrediente, vel mobilis pars, quae antecedit, sic se habet natura, vt debeat antecedere, non sequi; & pars quae sequitur, sic se habet natura, vt debeat sequi, non antecedere; vel non sic se habet natura, sed ita contingit. Si sit hoc secundum, erit in coelo aliquid potens non esse; quod si est primum, iam habemus ante, & retro, quia partem antecedentem dicemus esse ante, partem subsequentem esse partem retro. Sicque agnoscimus motum in coelo fie ri a dextris per ante. Quare huiusmodi discursu considerantes corpoream coeli constructionem, prout coelum est tale cor pus circulo reuolutum, in cuius constitutione nihil debemus cogitare esse, vt contingens, & fortuitum, & a cuius reuolutione prouenit ordo totius naturae inferioris, inuenimus in eo propositas differentias superioris, inferioris, anterioris, po sterioris, dextri, & sinistri. Ita licet argumentari rationabiliter, ne dicam necessario.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
