Latin
Caput VIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 194
Unproofread scanNot analysed yet
Quaecunque vero non ijs partibus, sed ipsas distantias facientia corpore progrediuntur, cuiusmodi nonnulla sunt, quae pedibus carent, vt serpentes, &erucarum genus, &illa etiam, quae terrae vocantur intestina, ijs certe omnibus inest quod dictum est; verum similiter non est manifestum. Dextrum &sinistrum ita confunduntur in aliquibus, vt quaedam sint, quae dicantur vndique dextra, veluti quae sunt figurę orbicularis in acutum desinentis, vt purpurae, &buccini. Ita Philosophus. Et ob eam rem in ostreaceo genere quaecunque sunt turbinata vndique dextra sunt. Ex quibus licet colligere dextrum, &sinistrum alicubi esse vnum re, differre ratione. Sic itaque accipitur esse in coelo secundum se spectato. Dextrum enim, &sinistrum sic ponuntur esse incoelo, vt sint re vnum, differant solum ratione; veluti idem punctum in circulo est vnum, ratione duo. Erunt igitur dextrum &sinistrum vbique, quemadmodum vbique in circulo est principium, &finis. Ita enim &Philoso phus vocat has differentias principium, &finem; adeo scilicet, vt eadem pars, quaecunque accipiatur, sit dextra ratione virtutis ad motum, quatenus ab ea est motus, sit sinistra quatenus ad aliam consequitur, a qua similiter est motus. Quare coelo secundum se considerato, dicimus non esse quaerendas in eo differentias dextri, &sinistri, tanquam realiter distinctas, vt in animalibus, ratione diuersarum partium; sed solum tanquam ratione diuersas ob virtutem mouendi. Et hoc est, quod Philosophus dicebat, partem dextram, &partem sinistram in coelo differre solum virtute. Sic itaque dextrum, &sinistrum in coelo definimus. Ante autem &retro hoc pacto.