# Disputatio de coelo 194

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/194

Quaecunque vero non ijs partibus, sed ipsas distantias facientia corpore progrediuntur, cuiusmodi nonnulla sunt, quae pedibus carent, vt serpentes, & erucarum genus, & illa etiam, quae terrae vocantur intestina, ijs certe omnibus inest quod dictum est; verum similiter non est manifestum. Dextrum & sinistrum ita confunduntur in aliquibus, vt quaedam sint, quae dicantur vndique dextra, veluti quae sunt figurę orbicularis in acutum desinentis, vt purpurae, & buccini. Ita Philosophus. Et ob eam rem in ostreaceo genere quaecunque sunt turbinata vndique dextra sunt. Ex quibus licet colligere dextrum, & sinistrum alicubi esse vnum re, differre ratione. Sic itaque accipitur esse in coelo secundum se spectato. Dextrum enim, & sinistrum sic ponuntur esse incoelo, vt sint re vnum, differant solum ratione; veluti idem punctum in circulo est vnum, ratione duo. Erunt igitur dextrum & sinistrum vbique, quemadmodum vbique in circulo est principium, & finis. Ita enim & Philoso phus vocat has differentias principium, & finem; adeo scilicet, vt eadem pars, quaecunque accipiatur, sit dextra ratione virtutis ad motum, quatenus ab ea est motus, sit sinistra quatenus ad aliam consequitur, a qua similiter est motus. Quare coelo secundum se considerato, dicimus non esse quaerendas in eo differentias dextri, & sinistri, tanquam realiter distinctas, vt in animalibus, ratione diuersarum partium; sed solum tanquam ratione diuersas ob virtutem mouendi. Et hoc est, quod Philosophus dicebat, partem dextram, & partem sinistram in coelo differre solum virtute. Sic itaque dextrum, & sinistrum in coelo definimus. Ante autem & retro hoc pacto.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
