# Disputatio de coelo 197

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/197

Hic volens declarare varietatem dextri, & sinistri, seruata figurae conformitate proponit hominem, cui circumponatur sphęra; & in libro de Communi motu ani malium Atlantem dicebat fabulatoribus fuisse pro axe; & ex hoc forte nunc Simplicius sumpsit exemplum hominis super axem extensi. Hinc Pythagorei reprobantur, qui volunt nos esse sursum, & in dextra. Aristoteles autem ita distinguit, nos esse deorsum, & apud sinistram, si spectetur primus motus; sin motus Planetarum rem se habere, vt dicunt Pythagorei. Quod sic exponitur. Quantum ad sursum, & deorsum, iam pa tuit de polis; quantum ad dextrum, & sinistrum nostra terra ha bitabilis diuiditur per aequinoctialem, vltra aequinoctialem sunt, qui spectant alium polum; nos citra, qui hunc aspicimus: sumus nos in sinistris, quia stellae reuoluuntur secundum nostras sinistras; illi in dextris, quia reuoluuntur illis stellae secundum illorum dextras. Et sic consideratur dextrum, & sinistrum in relatione ad terram habitabilem ab homine. Et sic pariter vt puto, nihil spinosum in dictis Philosophi. Quod modo quaerebatur circa sursum, & deorsum, ita resoluitur. Quaerebatur cur situ differunt non solum virtute, vt aliae differentiae, & ratio est: quia assignat in coelo rationem immobilitatis; Diame trum enim accipimus, quae sit stabilis; nulla stabilis ea excepta, quae ad polos terminatur. Sic dicebat Aristoteles hanc solam diametrum facere longitudinem, quia solet esset determinata. Attenduntur ergo sursum, & deorsum secundum immobilitatem; non secundum motum, vt aliae differentiae; & accipiuntur secundum diametrum, cuius termini opponantur non secundum circulum in cuius circumferentia nihil est distinctum; vbique enim, & principium, & medium, & finis. Considerantur praedicta. Caput XI.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
