# Disputatio de coelo 199

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/199

Dicunt; ait Philosophus, quod si motus coeli incepisset, ab ea parte incepisset, vnde stellae oriuntur: hoc non videtur verum, quia coelum est totum continuum, nec videtur rationabile, vt magis incipiat ab vna parte, quam ab alia. Iam diximus, quod cum motus possit fieri in circulo, vel per hanc, vel per illam partem, quia factus est magis per hanc, quam per illam, ex hoc intelligitur magis incipere ab vna, quam ab alia. Instant vlte rius. Hic modus dicendi, si incepisset, est fingere id, quod non est possibile, vt sit. Nos dicimus, quod motus est effectus, & non potest effectus esse, nisi prout potuit fieri. Aiunt; hae partes sta tuuntur differre facultatibus, quomodo hoc est inuentum? Dicimus, quod est inuentum, obseruato motu coeli, & accepta in animalibus similitudine. Dicunt; non valetur, si sic fit in caducis, ergo sic fit in aeterno. Dicimus, quod valet in his, in quibus est conuenientia. Ita ab intellectione nostra philosophamur de Diuina, seruatis conditionibus, vtriusque in suo esse proprio. Dicunt; hae differentiae in animalibus sunt initia plurium motuum, in coelo est vnicus. Dicimus; quod sunt ini tia motus, & vbi vnicus est, illi vnico aptantur. Dicunt; coelum est sphaericum, quomodo in eo est longitudo alia a latitu dine. Dicimus, quod ex motu innotescit differentia ad immo bilitatem polorum. Nec obstat, quod longitudo statuatur esse maior dimensio: nam hoc est, vbi est inaequalitas dimensio num, quod non est in circulo. Quare id aliunde petendum. Accusant Aristotelem, quod praetermisit ante, & retro. Sed non praetermisit, docens motum fieri a dextra; idem enim est fieri ad ante. Deinde dicet de his speciatim infra opportune. Dubitant autem, quid in coelo est ante, si nihil ante in ęternis. Nos loquimur de ante in constitutione corporis organici. Aiunt, hae differentiae nullibi apparent, quin videantur figura diuersae, quid igitur eas in eadem figura circulari somniamus? Ad pauca respicientes facile enuntiant: Non viderunt, quomodo confunduntur, & identificantur in animalibus, vt supra annotauimus.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
