# Disputatio de coelo 20-3

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/20-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/20-3

Caput VI. ST sane lacteus circulus Zona cingens coelum per longitudinem late porrecta, quę nimirum protenditur vt supra est delineatum, & in se capit imagines, & sidera explicata. Quare ali quis illum ex halitu constituens, vt & nos feci mus, quantum ad inuariabilitatem fortasse dixerit, quis est, qui possit affirmare, eum in omnibus omnino circumstantijs nusquam variari? quis in omni momento totam simul aliquan do obseruauit? Si exiguum mutetur, quis aduertat? Quis maioribus, minoribusue influentibus fluminum aquis discer nit maris variationem incremento aut decremento? In illa enim varietate, quis minima quaeque deprehendit? Verumta men receptum est, lacteum orbem esse penitus inuariabilem: & id, si non continuis, semper tamen variatis obseruationibus, est confirmatum. Quocirca non est ita dubitandum de ipso. Danda opera, vt res bene explicetur; quod, ni fallimur, ita fiet. Statutum est halitum illum, ex quo est lacteus orbis supereminere omni alteri, quia est leuior, & tenuior omni alio. Addimus nunc, locum illum, in quo congregatur, non esse multum obnoxium mutationi: ibi enim est exigua contrarietas, quae scilicet non est, nisi secundum magis, & minus. Calidus & siccus est ipse halitus; calidus pariter, & siccus est aer ille; calidus etiam & siccus est ignis elementaris. Quare debi lis hic cadit oppositio; & sunt ibi omnia ad multam aliam mu tationem magis ordinata, quam ad incensionem; ita vt loquendo de halitu, sit in illa regione veluti vna sphaera vaporosa per totum vniformiter se habens, inflammabilis pro varietate agentis inflammantis, ita vt cum ex propria ipsius natura non possit in eam facilius cadere alia mutatio, praeter incensionem; & motus coeli illam reuolutionem agitans, non magis operetur ad aliud, quam ad inflammationem, succedet oportet continua inflammatio. Et sic hactenus habemus materiam, ex qua fiat lactea imago in alijs omnibus inuariabilem, praeterquam in eo, ex quo talis imago debet resultare. Consideratur Addatur, eam coeli partem ad faciendam incensionem, figura efficiens, tionem, figurati magnitudinem, & alia huius imaginis propria, esse & ipsam immutabilem, quia nulla in coelo inerranrantium varietas potest contingere. Et ratio sic colligitur. Vbi formale efficiens, & materia rei effectę semper eodem mo do se habent, ibi necessarium est rem effectam semper eodem modo se habere.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
