# Disputatio de coelo 205

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 205. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/205

Quorum enim motus non sunt aeterni, nec illa putantur esse aeterna; horum autem motus, quippe qui recti sunt, quia finiti sunt, non sunt aeterni. Hinc facile sic accipitur demonstratio ad causam aperiendam super proposito quaesito. Si debet esse generatio, & corruptio in his inferioribus, opor tet esse in coelo duos motus e contrario factos; sed debet esse in his inferioribus generatio, & corruptio, ergo oportet esse in coelo duos motus e contrario factos. Quam demonstrationem hic propositam, quantum est pro re, quae hic agitur, postea latius persequitur Philosophus in 2. de Generatione, & corruptione in fine. Considerationes super pradictis. Cap. XIII. VAERAT primo aliquis, quomodo fiat, vt coe lum, cum sit corpus simplex, non habeat motum vnico tantum modo, siquidem vnius corCoelum est corporis simplicis vnus est tantum motus. De pus simplex. hoc quaesito iam dictum est, quod est corpus simplex ea ratione, qua constat vna tantum natura corporea nec graui, nec leui; alioquin autem est organicum ratione diuersarum partium, quibus constat, accepta diuersitate secundum virtutem, qua ad motum se habent. Sed quaeret vlteQuaesitum secundum. rius, cur pro reddenda ratione huius varietatis non assignat Philosophus esse organicum, ratione cuius organizationis motus ita determinetur? Dicimus, hoc non decuisse, quia esset Responsio. petitio principij, assignando causam aeque ignotam; quinimo causam, quae debuit ex motu innotescere. Idem enim est quęrere, cur sic mouetur, & cur sit ita factum instrumentarium, vt habeat talem motuum varietatem. Quaeritur vlterius, vtrum Quęsitum ter tium. hi motus sint specie diuersi. Videtur quidem, si sint specie diuersi, quod debeant esse contrarij, quia diuersitas secundum speciem est contrarietas ex 4. Metaphysices textu 4. Altera vero ex parte non videntur hi motus posse solo numero esse Responsio. diuersi, quia motores sunt specie distincti. Quae, ni fallor, ita sunt resoluenda. Motus in se consideratus habet vnam conditionem, quę in eo variatur, prout mobili adiungitur, sic volatus est vnus specie motus, qui tamen potest dici specie varius, prout diuersis specie auibus applicatur, & a diuersis specie animis prouenit. Eodem modo motus orbicularis est vnius proprie speciei, prout accipitur contradistinctus a motu recto sursum, & à motu recto deorsum. Quo pacto facit distinctionem Philosophus.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
