# Disputatio de coelo 209

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/209

Mortale in homine dicit quid passiuum; immortale in coelo dicit quid actiuum; non enim dicitur immor tale, quia patiatur aliunde huiusmodi passionem, sed quia eam habet in seipso, & a seipso, subindeque eandem in alijs produ cit. Sic itaque dicitur, quod Dei actio est immortalitas, quae est aeterna vita, & motus aeternus. Notabat Syrianus, Aristot. dicere immortalitatem operationem coeli, quia coelum conuersum ad intellectum videt ipsum immortalem, ac proinde appetit illius immortalitatem, vt finem, & proprium bonum, atque hanc acquirens eam operatur aeternaliter motum. Quę omnia significant coeli animationem a nobis propositam. Propositio illa, quod oporteat manere aliquid pro coeli motu, est propositio libri de Communi motu animalium nunc supponenda, ibi explicanda. Considerandum potius est illud dictum. Si est terra, est ignis. Quomodo? Haec non sunt primo contraria; sed ignis, & aqua. Aduertendum est, quod nunc accipiuntur vt contraria in constitutione vniuersi. Sic autem maxime contraria ea sunt, quae locis extreme distant. Terra quippe, & ignis. Colligitur etiam; si sunt ex trema, ergo media. Et circa hoc facit considerationem Alexander hoc pacto. Considerat illud dictum in litera. Contrarietatem enim habet vnumquodque ad vnumquodque, tanquam illud non dicatur de solis extremis elementis, sed de omnibus, quia quatuor positis, singulum illorum habet contrarietatem ad alia tria. Vt aer calidus & humidus pro vnaquaque qualitate differt a terra, per caliditatem ab aqua, per humiditatem ab igne. Quare, si oportet adimplere contrarietatem, oportet inter duo extrema, quę sunt ignis, & terra, esse duo alia. Duobus enim modis erit contrarietas ad ambo ista, in quibus includitur etiam contrarietas duorum mediorum. Aer quippe est contrarius terrae, & aqua igni. Subinde aqua aeri ratione frigidi; terrae ratione humidi; aer aquae ratione calidi; igni ratione humidi. Et sic concludit Alexander de omnium necessitate ex eodem principio, quod vno contrariorum existente, oportet aliud esse. Si enim omnia habent contrarietatem ad inuicem, opor tet omnia esse. Quaerit etiam Alexander aliud quaesitum. Sup ponamus, inquit, cessante motu coeli existere quatuor elementa; vtrum haec mutabuntur ad inuicem, an non? Si non transmutantur, erunt aeterna, quod contrarijs est impossibile. Si transmutantur, quoniam contraria sunt sui inuicem corru ptiua, generabunt se inuicem, & corrumpent. Quae ergo necessitas huius, quem Philosophus proposuit, varij motus coelestis corporis?

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
