# Disputatio de coelo 21-3

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/21-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/21-3

In lacte efficiendo materia ex qua, & in qua efficitur, quę est halitus, & coelum illius productiuum, semper eodem modo se habent, ergo oportet lacteum aspectum sem per eodem modo se habere. Ita autem se habet lac perpetuo eodem modo, non vt duret perpetuus idem numero aspectus in eodem numero halitu; sed vt continue idem renouetur, se habens inuariabiliter sub illo circuli coelestis itinere, quod & ipsum peragitur semper eodem modo. Se habentibus enim illius causis inuariabiliter quantum ad omnia, oportet semper fieri renouationem aspectus lactei eodem modo se habentem; semper vero adest halitus eiusdem conditionis, nec potest non semper adesse, semper exhalantibus elementis inferioribus. Adhuc autem semper aere ibi existente, qui & ipse suppeditat materiam lacti trahenti cum halitu in se, tanquam agente maioris vigoris, quam sit aer. Sicut contingit etiam in pluuia. Nubes enim compacta in se aerem trahit, atque illum condensat, inque suam naturam, & in aquam mutat. Fit igitur semper noua incensio, & noua luminis fractio eo modo, quo fit in area sub Luna, veluti supra est declaratum. Necessario Exemplum ab area Lunę. tamen conseruatur idem semper aspectus, quia illius causae semper ad illum habent eundem modum. Sicuti si fluat aqua eiusdem qualitatis sub eadem quercu, vmbra in ea producta semper habet eundem aspectum nihil penitus variatum, quam uis non fiat semper in eadem numero aqua. Ita accidit in isto halitu, quamuis sit semper alius atque alius.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
