# Disputatio de coelo 210

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 210. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/210

Respondet idem Alexander, coeli motum non esse simpliciter causam elementis transmutandi, & corrumpendi se inuicem; sed ordinis tantum eorum in generatione, & corruptione. Quod videtur & Plato in ciuili posuisse; facit enim coeli motus, vt omnia proportione secundum specien seruentur. Quod Alexander postea late explicabat, & egregie 2. Quaest. natural. cap. 3. Quocirca, motu coeli non existen te, nihil vetaret vnum in se alia omnia conuertere; ignem forte, quia est validior. Sed postquam ipse perit, nisi nutriatur, oporteret alijs destructis, deficiente ipsi pabulo, & ipsum marcescere. Quaerimus etiam vlterius circa motum coeli. Mouentur sphaerae inferiores opposito motu inerranti, qui raptus dicitur; hic motus an praeternaturalis, postquam secundum naturam hae sphęrae opposito motu feruntur? Sed non est praeternaturalis motus partium suppositarum parti dominanti, & in vno toto eiusdem constitutionis compositarum. An per accidens? Similiter non est simpliciter per accidens, quia totum coelum constituitur velut vnum animal, in quo dominium habet pars continens: Et sic quae infra sunt, ab ea mouentur motu sibi congruo, & toti coelo per eam inferendo, non repugnante propter hoc tali motu, quin singulae partes possint suis naturalibus motibus moueri. Vt ambulatio, quae est motus totius animalis, facit manum similiter moueri; non tamen impedit, quin possit iterum sua munia obire manus, & apprehendere. Fit autem ambulatio per partem praecipue continentem ad hoc vim instrumentariam; & sunt pedes. Hoc est exemplum, quo vsus est Auerroes, & quo res bene declaratur. GOOg ratur. Conuenit postea exempli explicatio coelo modo suae naturae, & constitutioni congruo. Mouentur ergo orbes inferiores secundum proprium esse instrumentarium a dextris; sed is motus, quia est oppositus principio a dextris existente, dicitur a sinistris, nec est motus per accidens simpliciter. Dico simpliciter, quia Philosophus 8.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
