Latin
215
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 215
Unproofread scanNot analysed yet
ostendendum, motum coeli esse regularem, quantum attinet ad velocitatem, &tarditatem; quantum enim ad magnitudinem, cum magnitudo, super qua fit, sit circularis, nihil de eius regularitate est dubitandum, nisi quatenus positis varietatibus eccentricorum, &epicyclorum, quod faciunt Astrologi, possit ambigi, vtrum ratione magnitudinis sit in eo irregularitas. Quod infra erit planum, cum de talibus orbibus disputabitur. Nunc ad rem, in qua sumus. Motum circularem esse regularem, accipiebat Philosophus in 8. Physicorum, &supra loquens de figura coeli, id nunc sumit demonstrandum. quando vero duplex in coelo est motus, alter primi orbis, &alter inferiorum, qui duo motus e contrario fiunt. Et praeterea, quoniam inferiores orbes multis motibus mouentur, &pluribus orbibus constant, ita vt apparentem quandam praeseferat eorum motus irregularitatem, ideo Philosophus refert suam considerationem praecipue ad primam sphaeram; haud quidem, quia non putet etiam aliàs regulariter moueri, sed quoniam demonstrationes, quę de illis singulariter essent habendae, indigent Astrologicis, quae nunc non sunt opportu na. Ideo volens in hac demonstratione apparentia sibi attestari, quod in alijs sphaeris non haberet, de prima potissimum facit demonstrationes, quae tamen omnibus optime accomPrima ratio. modantur. Harum rationum prima est huiusmodi. Omnis la tio irregularis habet intensionem, aut vigorem, aut remissionem; circularis latio haec non habet, ergo non est irregularis. Maior accipitur vt comperta; irregularitas enim attenditur penes velox, &tardum, vt supra statuimus, in quibus contingit variatio secundum illa tria. Minor ostenditur. Habens ista, habet principium, medium, &finem; motus circularis, haec non habet, ergo neque etiam illa. Maior huius ostenditur, quia variatio in istis non potest esse nisi penes istos terminos motus. Quae enim mouentur, aut sunt simplicia, aut sunt com posita, simplicia nunc dicimus inanima, composita vero animata: Simplicia quidem aut mouentur vi, aut natura; si natura, habent vigorem in fine; si vi in principio; proiectis vigor in medio: Proiecta autem dicit animalia. Ita Simplicius, quod erit considerandum.